{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 866","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 866","ref":"866","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/866","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/866","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/866.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":362,"text":"na 47 nia viuν id est, Mihi quid nomen eius quid: Et uidete literas terminales eo rum, habebitisque qua triliterum ineffabile norm cuius principium est Ehich. Medium Iah. Finis infinitudo. Partes enim eius sunt am quas diuidemus in tria interualla. Primum est 2 Secundum n*7 Tertium *n* Omnia ad esse ac essentiam deseruientia. De Iah legitur Exodi. 15. Fortitudo mea & laus Iah. De 1nn eodem in loco, Et factus est mihi in salutem. De 11. Genesis primo, Fiatlux. Hęc ambo uerba nouissima plum rimum ad mundi opificium & rerum existentiam contulerunt, p n *7*** Fiat lux, & facta est lux. Et erat uesper, & erat mane, Fiat firmamentum, & sit distinctio, & factum est ita. Congregentur aquę, & factum est ita. Germinet terra, & factum est ita. Producat terra, & factum est ita. Fiant luminaria, & factum est ita. Semper addito eo, & factum est uesper & factum est mane. His omnibus, ut re uera sint, deprehendimus inesse seminaliter & occultè nomen ineffabile. Solum uero Elohim, id est Deus, in illis sex diebus expressum cernimus. Sed cum iam mundus appareret esse perfectus, postque uaria & admiranda diuinissimarum uirtutum opera consummata, tandem pro merito triumphus esset celebrandus, & festus dies indicendus, ecce cum Elohim Tetragrammatus rex regum & Dominus dominantium incessit, & dictum est tum primum, Istae sunt generationes coeli & terrae quando creatae sunt in die quo fecit Tetragrammatus Elohim coelum & terram, Hic Tetragrammaton publice auribus omnium creaturarum primo intonuit, quo intelligimus clementiam Dei cum iusticia, nam in quocunque loco sacrae scripturae Tetragrammaton sibi iungit Elohim, ibi proprietatem animaduertimus clementiae simul & iusticiae. Componitur quandoque cum n2 ut in oratione Habakuk, Tetragrammatus Adonai fortitudo mea, & nos sic legendo, uirtutem Tetragrammati descendere intelligimus ad ipsum Adonai prolatum. Sin ordine conuerso reperitur Adonai Tetragrammatus, ut Geneseos 15. Adonai Tetragrammate quid dabis mihi? tum mente concipimus quòd numerationes, hoc est diuinae proprietates ab inferiore ad superius ascendentes, su premam lucem apprehendant. Fit & quandoque ut reperiatur iunctum nomen ElPsalmo 118. El Tetragrammatus & illuxit nobis, & significat clementiam. Haud absimiliter cum additur Elohim & dicitur sic, El Elohim Tetragrammatus locutus est & uocauit terram Psalmo quinquagesimo, tum denotat nomen ineffabile gratia & seueritate uestitum. Aliquando legitur idque tantum in prophetis & Hagiographis, Tetragram matus Sabbaoth, Psalmo 46. Tetragrammatus Sabbaoth nobiscum, susceptor noster Deus lacob. Insinuatque hoc modo proprietatem iudicij.","prev":{"citation":"Opera omnia 865.5-6","label":"865.5 to 865.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/865.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/865.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 867.1-5","label":"867.1 to 867.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/867.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/867.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}