{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 868","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 868","ref":"868","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/868","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/868","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/868.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":378,"text":"Hebraice sic ovn νούυν γτοω νnon horum quatuor uerborum capita notabitis, & facient min quod nomen est essentiae atque resolutio Tetragrammati, pariter de caeteris fiant caetera. Sed maneamus tantisper in prima Cabalae specie, dum adhuc quaedam cognitu necessaria uiderimus. Iam enim quod dixi, de secunda parte sumendum fuit, aggrediamur autem hanc artem si uul tis membratim caesimque, modo ne diu in unoquoque immoremur, ut diurna opera cum die transeat. Quin id quod prius tetigi, nunc iterum breuiuscu le citabo, ut firmius haereat, quòd Deus ante creationem ineffabilis, in creatione nominatus est Elohim, & post creationem habitans in mundo tanquam in templo suo dicitur v1 * Adonai. Vnde illud legitur Pfalmo 11. Tetragrammatus in templo sancto suo, Tetragrammatus in coelis thronus eius, qui dominatur in operibus suis. Nam ipse est, ut scriptura dicit Deuteronomij 10. Dij deorum & Domini dominorum El magnus, quare templum Cabalistice nota est Adonai & conuersa uice per aequalitatem numeri. Perin de atque in Adonai * tanquam in suo vam, id est, templo adorandus sit ineffabilis Tetragrammatus, & Deus in Deo amandus, iuxta triplicem mundum, Hieremiae 7. Templum Domini, templum Domini, templum Domini. Restat aliud nomen appellatiuum , id est, Sadai, Exodi 6. Ego Tetragrammatus, & apparui Abraham, Ishac & Iacob per El Sadai, & nomen meum Tetragrammaton non feci scire eis, ubi solum hoc appel latur nomen suum quod est ineffabile, quia hoc tantum est summo Deo proprium, quatenus ipse est nihil eorum quae sunt, sed supra omnia est, non habens respectum extra se. Caetera sunt etiam aliarum proprietatum & relationum appellatiua, ut Sadai, quod Latini uerterunt dicentes Om nipotens, sed aptius Hebraicè significatur Sibi sufficiens, se contentus, & nullius indigens, quod Graeci rectius αὐτάρκηs interpretantur. Nam u, id est, quòd, & \" sufficit uel satis est grammaticè dicimus. Cęterum si audieritis solitarie in sacris uocari ou, id est, nomen, confestim Tetragrammati uobis in mentem ueniat, quod κατʼ δθοχὴν & hyperbolicè nomen dicitur super omne no men quantumuis in sermone quotidiano rei omnis sit quae habeat existentiam. Sadai autem quoniam non est ei opus alterius adiutorio, ideo patribus in ElSadai hoc est in forti qui se ipso contentus sit Tetragrammatus apparuit, ut qui per se sufficiat miracula & prodigia facere, non autem fecit illos scire quod nomen Tetragrammaton sit illud nomen in quo possit homo tanquam cooperator & delegatus à Deo efficere miracula, de hoc aper tius in Capnione de Verbo Mirifico.","prev":{"citation":"Opera omnia 867.6-7","label":"867.6 to 867.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/867.6","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/867.6"},"next":{"citation":"Opera omnia 869","label":"869","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/869","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/869"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}