{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 874","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 874","ref":"874","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/874","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/874","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/874.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":413,"text":"Viam istam alphabeti numerorum, ma ximopere sunt amplexi Cabalistae, qui dicunt annorum duo millia, initium praecessisse, antequam hic mundus fieret. Eò quòd ante rUx, id est, initium scriptura ponit Bethmagnum dicens, Twxη Ita sapientes nostri exponunt eum locum Prouerb. 8. Dominus possedit me initio uiarum suarum, antequam quicquam faceret extunc. Quicquid uero millia transgreditur, infiniti loco habetur. Nam finis numerorum in sacris millia sunt, ut cum uellet Dauid infinitatem precij ostendere Psalmo 119. dixit: Bonum mihi lex oris tui super millia auri & argenti, hoc est, sine numero. Tertiam nunc speciem substantiae literarum breuissime recenseamus, quae ad aliquas Magistrorum Nostrorum intentiones referuntur, ut aleph beth illis significat prudentiam, & gimel daleth remunerationem pauperum, & Mem, id est, Meamar uidelicet sermonem apertum, & sermonem occultum, & sic de alijs, quae paulo inferius recitabimus, Thalmudicis tamen usu frequentiora. Quarta earum literarum species consistit in rebus conditis atque creatis omnibus, maxime quidem utilis Cabalae studiosis, quo facilius creaturas reuocare iu creatorem possint, id quippe quod illius disciplinae maximum est & singulare studium. Literas igitur in suum quasque ordinem locabo, ut elemen ta singula singulariter cognoscatis, atque ut sic incipiam. Ab aleph usque ad Iod ordines siue chori angelorum significantur, quos intelligentias separatas & fornas liberales incorporeas, & insensibiles philosophi appellant, progressas & deriuatas à uirtunte Dei, qui formam non habet, neque imaginem neque similitudinem. Dixit enim Esaiae 40. Cui assimilauistis me, & adaequabor. Et paulo ante: Cui ergo similem fecistis Deum?aut quam imaginem disponetis ei? Caeterum mansio ista nominatur, e axbion oby id est, seculum angelorum, siue mundus angelicus. Deinde à litera Caph ad literam zade, coe lorum ordines designantur, qui Dei creatoris uirtute donati ab angelorum influxu dispensantur, & uocatur ὑθλθλη Ὀσηy id est, seculum orbium seu sphaerarum. Porro à zade ad Thau, interueniunt quatuor elementa cum suis formis, & simul omnia mista, tam uiuentia quam non uiuentia, quae Dei uirtute pendent, quibus influit esse & uiuere, ut est in Esaia: Creans coelos & exten dens eos, firmans terram & quae germinant ex ea, dans flatum populo, qui est super eam, & spiritum calcantibus eam, seu ambulantibus in ea. Diriguntur autem ab influentijs angelorum & sphaerarum, atque totum id uocatur rη30m id est, seculum elementorum, & in eo est homo qui appellatur qvon Θb id est, seculum paruum, quod Graeci dicunt μικρόκοσμος, hoc est, minor mundus, seu rectius paruus mundus. Nam in homine ipso relucent omnium creaturarum proprietates summarum & infimarum. Haec forte utilius memoria repetemus, si quorum nam literae singulae perhibeantur esse symbola demonstrabimus, rem sane iucundam, & antiquissimis authoribus celebratam, ne sint futuri aliquando, qui hanc artem, ut tenuem ac ieiunam cauillentur.","prev":{"citation":"Opera omnia 873","label":"873","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/873","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/873"},"next":{"citation":"Opera omnia 875","label":"875","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/875","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/875"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}