{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 885","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 885","ref":"885","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/885","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/885","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/885.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":367,"text":"Tum Simon: Parum est quod de illo exponam, nisi quod postquam crebro & frequenti prauorum hominum usu passim uilescebat no men Tetragrammaton antea cum tanta cura & solicitudine, cum tanta reuerentia, & tam prudenti moderamine idoneis & electis tantum sacerdo tibus septimo quoque anno traditum, ut discerent per illud populo benedicere in sanctuario, tunc ad maiestatem huius nominis conseruandam prohibitum fuit sacerdotibus eo imprecari, solisque summis pontificibus quotannis permissa erat eius pronunciatio in diebus ieiuniorum & propiciationis. Quare illius loco caeteris substituerunt nomen duodecim literarum, quod esset aliquanto sacratius quam nomen Adonai, & tamen ineffabili Te tragrammato longe minus diuinum quo sacerdotes in benedictionibus uterentur. Consueuit autem quatuor his literis n Bp si cum apicibus in ca pite cuiuslibet notariace signatis conscribi, & ita pronunciari γιn0 ορη Nn id est, Sanctus benedictus ipse. Per quod benedictionem à Deo Numeri sexto mandatam posterius super populum pro Tetragrammato ita proferebant, Benedicat te sanctus benedictus ipse, & custodiat te: Ostendat sanctus benedictus ipse faciem suam tibi, & misereatur tui. Leuet sanctus benedictus ipse faciem suam ad te, & ponat tibi pacem. Quo in loco Salomon Trecensis Commentator sacrae scripturae ordinarius sic scribit ττ na ἐὺν οού τντ ἡ τ τνθ ωνo 72 DInO DU DNVZYN PEIIMVON I DAD INDDNN id est, Itaque sacer dotes distendunt manus suas dicendo, sanctus benedictus ipse stat post nos, sicut scriptum est: En ipse stat post parietem nostrum, animaduertens de fenestris inter digitos sacerdotum. Sic in uetusti codicis membrana scriptum teneo, quamuis impressa quaedam uolumina chartacea uerbis istis carcant. Firmissime uero credunt nostri, & nullatenus dubitant hac forma expressam benedictionem tantae prosperitatis esse causam, quantae fuisset si nomen Tetragrammaton, quod nunc Adonai pronunciant, in istis imprecatio nibus permaneret. Mutatio enim haec facta est ad honorem Tetragramma ti, ne totiens iteratum, neglectui tandem subiaceret, quod Deus Optimus Maximus omnium maxime auertat. Habetis omnem hortum Cabalisticum, id est, rua tribus areolis distinctum, quae sunt Geometria, Notariacon, thmura, & radicibus, herbis, floribus infinitis excrescentem cum omni ornatu suo ad unum hortulanum respicientem, qui rigat, plantat, & incrementum dat Deus Optimus Maximus, incomprehensibilis, ineffabilis, innominabilis, cui est quoque nomen incomprehensibile, ineffabile, innominabile Tetragrammaton, ex quo fluit & deriuatur omne quod est in sacris sa crum. erum. Reliqua enim si qua inueniuntur rerum diuinarum symbola, notae, sacramenta, signa, profecto ex hoc ipso ducunt originem.","prev":{"citation":"Opera omnia 884","label":"IODV DNUONIDIZ","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/884","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/884"},"next":{"citation":"Opera omnia 886.1-4","label":"886.1 to 886.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/886.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/886.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}