{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 89","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 89","ref":"89","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/89","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/89.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":332,"text":"79 Sex principiasunt formę absolutae. 80. Si qua est lingua prima & non causalis, illam esse Hebraicam multis patet coniecturis. Conclusiones paradoxae numero LXXI. secundum opinionem propriam, noua in philosophia dogmata inducentes. Sicut esse proprietatum praeceditur ab esse quiditatiuo, ita esse quiditatiuum praeceditur ab esse uniali. 2 Non possumus dicere quod de re praecisissimè sumpta aliquid praedicetur praedicatione propriè dicta. 3 Qui attingit rem in diffinitione, attingit rem in alteritate. 4 Solus illequi attingit rem in praecisione suae unionis, attingit rem ut est ipsa. 5 Quanto unusquisque modus cognitionis est eminentior, tanto in intel lectu disproportionato imperfectior euadit & illi inutilior. 6 Sicut cognitio per demonstrationem habita homini pro communi statu, quem hic experimur, est perfectissima cognitio, ita simpliciter inter co gnitiones est imperfectissima. 7 Sicut Deus est simpliciter cognitio totius esse, ita intellectus est diffinitio totius esse, & anima scientia totius esse. 8 Si theologia theologicè tradatur, erit ut de primo subiecto de eo quod est unialiter unum, & de quolibet quod est secundum suum esse uniale tanquam de subiecto secundario. 9 Vera metaphysica tradita metaphysicaliter, est de quolibet quod est uera forma ut de primo subiecto, & de quolibet quod est secundum suum esse formale tanquam de obiecto secundario in modo procedendi demon strationem negligens. 10. Sicut in creatura non ualet consequentia, est ens, ergo est, ita in Deo non uialet, est, ergo est ens. 11 Eadem res in creatura ratione suae actualitatis dicitur esse, & ratione suae determinationis dicitur essentia. 12 Sicut angelus necessariò componitur ex essentia & esse, ita anima ne cessariò componitur ex substantia & accidente. 13 Contradictoria in natura intellectuali se compatiuntur. 14 Licet sit uera praecedens conclusio, tamen magis propriè dicitur, quod in natura intellectuali non sint contradictoria quam quod se compatiantur. 15 Contradictoria coincidunt in natura uniali. 16 Rationabiliter posuit Aristoteles in suis scientijs, primum principium de quolibet dici alterum contradictoriorum, & de nullo simul. 17. In intellectu est hoc & illud, sed non est hoc extra illud. 18 Ideo in anima apparet incompossibilitas contradictoriorum, quia est prima quantitas ponens partem in extra partem.","prev":{"citation":"Opera omnia 88-2","label":"SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/88-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/88-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 90","label":"SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/90"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}