{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 890","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 890","ref":"890","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/890","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/890","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/890.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Id ita pandunt mysterium, sunt enim symbola primorum quinque uersuum Geneseos, tam capita quàm termini iuxta secundam Cabalisticae artis partem. Scripsit quondam dephysicis ligaturis Costa Ben Lucares non physicas tamen experientia, ut opinantur probatas, qui ait, Au ricularis digitus abortiui, si mulieris collo suspendatur, non concipiet dum collo haerebit: at nunc uerba, quib. creator omnipotens fecit coelum & terram alligata, num putauerit, inquiunt, aliquis nihil posse: sane multum profecto credunt meae sectae homines magno magistro Rabi Asse, qui scripsis in τι bo quod uolens petere ac impetrare optata, conuertat se ad clementiam & miserationes Dei utendo ijs characteribus pronon onon onvius Doι* quae inueniuntur esse digna sacrae scripturae memoracula, cuiusmodi habentur & alia compluria, quibus ferme omnes Cabalistarum libri sunt referti. Student quoque alij è diuinis literis sigilla illustria fabricare, quę contra hominum aduersas ualetudines & reliquas molestias ualeant diuturno usu probata. Veluti est illud uerbi causa, quod Rab Hama in libro Speculationis ex quatuor non magicis, sed solennibus & communibus sacris nominibus composuit, quin potius compositum à patribus recepit ό4ο81 πoης Est autem Cabalistice idem quod El. Accipiunt igitur eius scientiae artifices primum characterem primi nominis, & primum secundi, & primum tertij, & primum quarti, fitque sigillum primum NNO. Deinde operantur pari modo circa secundas quatuor nominum sacratissimorum literas & oritur nnan Tertium sigillumita conficiunt, tertias quasque literas coniungunt & nascitur e1. Postremum eodem more copulant ultima, et exurgit quartum sigillum quod est nn.Horum quatuor sigillorum intentio est κnου ν nambus n, id est, Dominus Deus noster Dominus unus, et hęc inquiunt, esto quatuor simul iunctorum sigillorum superscriptio. Demum in membranae tergo depingunt RrnNis quod interpretantur sic UN nis Arue O IIIUNPN VIN, id est, Vnum, principium unitatis suae, principium singularitatis suae, uicissitudo sua, unum. Et intelligitur uicissitudo haec literaria secundum tertiam Cabalae partem. Stant itaque cum sigil lis & inscriptionibus coram altissimo mente Deo deuota, & quam libeat be nedictionem de illis decem octo benedictionibus, aut in alijs iustis precibus contentam postulauerint, infallibiliter se impetrare sperant, omnemque uel coelitus imminentem saepe sortem frangere, uel Adrastiam, Id est, diuinarum legum ineuitabilem potestatem orationibus sacrorum uerborum mitigare posse consi dunt. Nam haud modo characteribus & figuris, uerumetiam uerbis & carminibus bene initiatum Cabalistam putant quaeuis tum quàm sint admiranda efficere, quod & uestri quidam posse fieri confitentur. Plotinus enim de dubijs animae libri secundi cap. 35.","prev":{"citation":"Opera omnia 889-2","label":"DVIJMSV NN NIDI DV DNNUDII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/889-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/889-2"},"next":{"citation":"Opera omnia 891","label":"DVIJMSV NN NIDI DV DNNUDII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/891","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/891"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}