{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 894","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 894","ref":"894","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/894","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/894","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/894.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":372,"text":"Conatum hunc certe meum, quem & nostri & Reipublicae causa suscepisseme potes existimare, uideri tibi non plane improbum confido, tum quod aliena meo labore nostris pateant, tum quod hoc Semestri legendis illis id quinquenne bellum, quod aduersum me hostes mei te sciente gerunt, si omnino nequibat uitari at leuare studuerim, tum denique, ut & meorum esset apud te aliquid, quo sit beneuo lentior memoria nostri tua, quoties paternum erga me animum tuum frangere ac auertere inimici moliuntur. Non enim intermittunt, scio, quotidie susurris attentare pias aures tuas, modo per proxenetas conducticios, modo per epi stolas, ut quas ad te proxime 14. Calend. Octob. ex Agrippina Colonia da tas numper legi, quarum simul cum falsa delatione titulus etiam mentitur authorem, Non enim tam colenda Colonia, tam eius ueneranda Vniuersitas, sed particularitas & quaedam inimicorum singularia colluuio, minimaque pars ciuitatis & ea insanior, hoc facinus fecit, ut tuae Sanctitati affirmarent, quam uera non sunt, idque contra lnhibitiones apostolicas, & contra mandatam Caesaris pacem. Vides etiam quanta in eisdem literis audacia tanquam Solonianas tibi leges praescribere, fontemque iuris docere praesumant, qua oporteat uia in iudicio ad nu tum & uoluntatem eorum procedere, ut facilius me sordibus uincant, quasi non iam certa toti ferme orbi habeatur innocentia mea. Vnde adduci non possum, ut suspicer istis te fidem habere, qui despecta Inhibitione Apostolica, & contemptis censuris tuis, quam minime obseruato iuris tramite libellum meum lite pendente combusserunt. Credes uero potius grauiorib. uiris Alemanię su perioris omni exceptione maioribus, quod nullum scandalum posui, nullam ruinae occasionem paraui coram ulla plebe Germanorum, qui mihi eiusdem lin guae societate iuncti sunt, in qua lingua istis Belgis ignota Consilium meum illud Camerarium cum plana eius declaratione uno contextu certe, ut decebat, edidi, ac secure quidem credere potes, eoque firmius quo de mea innocentia, pietate, fide, integritateque à plurib. illustrissimis latissimarum terrarum nostrae nationis regnatoribus, Magistratibus, populisque Germanorum, & sanctissimis Diocesium nostrarum Episcopis, oppidis & ciuitatib. ferme triennio ante per literas obsignatas, & fide dignas factus es certior. Extant penes te ab inuictis simo Rom. electo Imp. Maximiliano Maximo Leoni tibi, & à reuerendissimo Cardinali dunio meo Gurcensi pro mea innocentia terque quaterque oblata testimonia. Dederunt & post Episcopos illustrissimi prouinciarum pręsides, atque duces nobilissimo sanguine prognati. Electores Imperij Fridericus Sa xonię, & Ludouicus Bauarię Inter rex, & dux Vuirtembergensis & Marchio Badensis princeps, & strenuissimus Magister ordinis Teutonicorum.","prev":{"citation":"Opera omnia 893","label":"DVIJMSV NN NIDI DV DNNUDII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/893","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/893"},"next":{"citation":"Opera omnia 899","label":"DVIJMSV NN NIDI DV DNNUDII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/899","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/899"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}