{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 9","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 9","ref":"9","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/9","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/9.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"Vt sit uere hic liber, siquis alius talis, li ber septem signaculis obsignatus, plenus omni doctrina, omnib. mysterijs. Non autem imitabimur eos qui aggressi aliquando hanc mundi creationem exponere. Quicquid usquam apud philosophos & apud theologos de Deo, de angelis, de materia, de coelo, deque tota natura disputatum est huc congesserunt. Quod apud Hebraeos maxime Isaac Persa & Samuel Ophi nides peccauerunt: Sed solum quid sibi Mosaica litera uelit, quid uerborum contextus uel indicet uel significet declarare pro uiribus annitemur. Nec si ostendemus per firmamentum, puta octauam sphaeram significari, sta tim de illa exordiemur disputationem, quo pacto rapiat caeteras sphaeras, quot signis distincta, quot imaginibus, simplici ne motu, an potius duobus an uerius tribus in diuersa rotetur. Aut si cubi dictione aliqua indicari hominis animum dixerimus, digrediemur ad omnia quae scribuntur de anima enucleanda, sed ea tantum de unaquaque re strictum etiam & cursim annotabimus, de quibus mentionem author expressam facere uideatur. Dixi strictim etiam & cursim, quia non illud hoc opere est consilium, ut qui haec, alibi non didicerunt hic primum discant, sed ut quae sciunt iam esse uera in prophetae uerbis agnoscant, & quae immensis uoluminib. digesta à theo logis & philosophis legerunt, quo pacto hic paucis & comprehenderit & occultauerit intelligentes, reuelata facie legislatorem loquentem audiant. Quod si quis etiam forte actus spiritu sanctae rusticitatis non tam petita haec altius mysteria non probauerit quàm simpliciorem potius & sibi accommodatiorem optauerit sacri contextus enarrationem:Jubebo eum prius meminisse Pauli praecipientis ne aut qui manducantem spernat, aut qui non manducat manducantem iudicet. Tum ipsum non meis sed Augustini in ipsa etiam sua in Genesim expositione alloquar uerbis in hunc modum: haec tu si potes apprendas, si nondum potes relinquas ualentioribus. Tu uero cum scriptura non deserente infirmitatem tuam & materno incessu tecum tardius ambulante proficias. Illa enim sic loquitur ut altitudine superbos irrideat, profunditate attentos terreat, ueritate magnos pascat, affabilitate paruos nutriat. Sed redeamus ad nos & ab ipso corruptibili mundo quem habitamus exordientes praestemus quantum, scilicet possumus quod polliciti sumus. Alioquin & in magnis est satis uoluisse, & ut inquit Pomerius, magnarum rerum magnus conatus profectus est. Mosaica uerba exponenda.","prev":{"citation":"Opera omnia 8.5-6","label":"8.5 to 8.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/8.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/8.5"},"next":{"citation":"Opera omnia 10.1-4","label":"10.1 to 10.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/10.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/10.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}