{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 90","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 90","ref":"90","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/90","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/90","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/90.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":280,"text":"19 Vnumquodque in natura intellectuali habet à sua intelligibili unitate, & quod quodlibet sibi uniat, & quod immaculatam ac impermixtam sibi suam seruet proprietatem. 20 Ipseitas uniuscuiusque tunc maxime est ipsa, cum in ipsa ita sunt omnia, ut in ipsa omnia sint ipsa. 21 Per praedictas conclusiones intelligi potest quae sit omiomeria Anaxagorae, quam Opifex intellectus distinguit. 22 Nemo miretur, quod Anaxagoras intellectum appellauerit immixtum, cum sit maxime mixtus, quia maxima mixtio coincidit cum maxima simplicitate in natura intellectuali. 23 Sicut formae substantiales in secundo mundo sunt per modum acciden tium, ita formae accidentales sunt in primo mundo per modum substantiarum. Corrolarium. Sic ut in primo mundo non est album sed albedo, ita in secundo mundo non est ignis sed igneum. 24 Non potest dici, quod in intellectu ideae, uerbi gratia ignis, aquae & aëris, sint tres ideae, sed oportet dicere quod sunt ternarius 25 Nisi destruamus naturam intellectualem, non possumus intelligere ideas numerari, nisi per intimationem ideae numeri per reliquas, sicut est cuiuslibet per omnes. 26 Ex praecedentibus conclusionibus potest intelligi, qui sit formalis nu merus, quem dixit Pythagoras esse principium omnium rerum. 27 Quinque ponenda sunt prima praedicamenta. Vnum, substantia, quan titas, qualitas, & ad aliquid. 28 Rectius ad quinque suprascripta reducitur entium diuersitas quàm ad decem, quae Architas primum, deinde Aristoteles posuit, uel quinque quae ponit Plotinus, uel ad quatuor quae ponunt Stoici. 29 Ratio praedicamenti unius est absoluta praecisio ab omni extraneo. 30 Ratio praedicamenti substantię est unita perfectio imparticipatę substantię31 Ratio praedicamenti quantitatis est extrapositio partis ad partem. 32 Natio praedicamenti qualitatis, est ueritas denominationis per inhaerentem participationem. 33 Ratio praedicamenti ad aliquid, est esse imaginarium. 34 Nullum est praedicatum formale imparticipatum, quod partialiter praedicari non possit de intelligentia.","prev":{"citation":"Opera omnia 89","label":"SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/89","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/89"},"next":{"citation":"Opera omnia 91","label":"SECVNDVM MATHEMATICAM PYTHAGORAE XIIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/91","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/91"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}