{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia 97","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia 97","ref":"97","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/97","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/97","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/97.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":342,"text":"24 Amor de quo Plotinus loquitur, non est coelestis amor, de quo Plato in symposio, sed illius uera & proxima imago. 25 Pugnantia quae uidetur in dictis Orphei & Agotonis, quorum alter amorem antiquiorem omnibus dijs dicit, alter iuniorem, perfectè soluemus si ad duplex deorum esse, intelligibile & naturale respexerimus. 26 Pulchritudo est in Deo per causam, in totali intellectu uerè essentialiter totaliter, in particulari intellectu uerè partialiter essentialiter, in anima rationali uerè participaliter, in uisibilibus coeli accidentibus imaginariè essentialiter totaliter, in subcoelestibus qualitatibus uisibilibus imaginariè partialiter essentialiter, in quantitatibus imaginariè participaliter. 27 Cum dicit Plato, omnequod fit à causa fieri, referendum est per se ad per se, & per accidens ad per accidens. a8 Cum dixit Plato in Timaeo, Ex indiuidua diuiduaque substantia conflatam animam. per indiuiduam substantiam animalem intellectum signi ficauit, per diuiduam animalem rationem. 29 Non est credendum in doctrina Platonis animam quicquam intelligere per inspectionem ad ideas, nisi cum peruenit ad illum statum, qui est supremus gradus contemplatiuae perfectionis. Corrolarium. Errant qui credunt secundum Platonem, quod Ea quae nos quotidiè cognoscimus & intelligimus, in idearum lumine cognoscamus. 30 Modus cognoscendi per ideas est ille, cuius dixit Plato in Timaeo pau cos homines esse participes, sed benè deos omnes. 31 Exponere in fabula Critiae per quinque partus, quinque formas corporis, omnino est inconueniens. 32 Per aliam uitam in Epinomide intelligere debemus connexionem partis cum suo toto, & credo idem esse, quod apud Cabalistas dicitur seculumneutrum. 33 Qualiter uerum sit quod in Epinomide dicitur, Arithmeticam scientiam inter omnes speculatiuas maximè facere ad felicitatem, intelligi potest per conclusiones nostras de mathematicis. 34 Per coelum in Epinomide, quod dicit Plato, esse nobis causam omnium bonorum, non idoneam coeli, sed ipsum coelum, quod est coelesteanimal intelligere debemus. 35 Per necessitatis regnum in symposio Platonis, nihil aliud intelligere debemus quàm superabundantiam naturae alterius supra naturam eiusdem, & infiniti supra terminum. 36 Per demonstrationem Platonis in Phedro de animae immortalitatem, nec de nostris animis ut Proclus, Hermias, & Sirianus credunt, nec de om ni anima ut Plotinus & Numenius, nec de mundi tantum anima, ut Possidonius, sed de coelesti qualibet anima probatur, & concluditur immortalitas.","prev":{"citation":"Opera omnia 96","label":"96","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/96","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/96"},"next":{"citation":"Opera omnia 98","label":"98","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/98","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/98"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}