{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Opera omnia ix.5-9","citation":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia ix.5-9","ref":"ix.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/ix.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/ix.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/ix.5.md","author":{"name":"Giovanni Pico della Mirandola","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola"},"work":{"title":"Opera omnia","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia","urn":null},"verse":false,"words":324,"text":"Plurima quoque in eius ferinijs quanquam inordinata peruidimus, ex quibus tamen utile aliquid praesertim persal morum enarrationem compilari posse putauerim. Sed et epistolae circiter quinquaginta diuersis editae temporibus, tùm familiares, tùm doctrinales, tùm adhortatoriae emerse re unà cum oratione, quam Romae, si disputare contigisset, habiturus fuerat, quae non tàm iuuenis quartum & uigesimum annum nondum nati perspicacissimum ingenium, & doctrinam uberri mam redolet (quod & cunctae ipsius scriptiones faciunt) quàm fertilissimae ipsius eloquen tiae locupletissimum nobis testimonium praebet. Stilo quidem ualde prohando usus est, semper non ascito, sed ingenuo, multiformi etiam, pro rerum uarietare, qui & si totum turaiunt) Isocratis myrothecion consumpserit, mundiciae tamen & decore maiestatis ornamenta seruauit. Nam & celebrata illa dicendi genera, quorum tria Gellius, Macro bius quatuor enarrat, ex commentationibus ipsius, nec impendio colliguntur: ibi copio sum, in quo Cicero dominari fertur, breue quod Salustio asscribitur, siccum Frontoni datum, pingue & sloridum in quo Plinium & Simachum lasciuisse prodiderunt. At forte copiam hanc Brurus non uocasset elumbem, nec Salustius immoderatam, siccitatem quoque Frontonis humectatam, Salustij breuitatem elongatam, floridam pinguedinem Plinij latiori in campo deportaram, non difficile recto iudicio orator deprehendet. Adde his Liuij lacteum fontem, fortè sine Patauinitate (ut ille inquit) adiectis flosculis plurimis Apulei. Verùm non hic in muruata à Graecis philosophia se exercuit, non in Atricis noctibus, non in fictis Saturalibus ad landandam prope Vergilij aeneidem fabricatis: non in Romana historia, non in mera historia, naturae altissimis difficilibusque speculatibus uacua, sed in admiranda illa mundi fabrica, in incessendis sacrosanctae catholicae Ecclesiae hostibus desudauit, in eliminandis astrologis fatigatus est. In theologicis quaestionibus excutiendis in Aristotelis & Platonis concordia laborauit, in enarranda sacra eloquia incubuit, in com monendis & adhortandis amicis nauauit operam. Verùm hanc (de qua agimus) eloquentiam tantùm aberat ut affectarer, ut eos potius damnaret, qui pigmentata lenocinia scrupu losius exquirentes, omnes ingenij uires in uestigandis uocabulorum originibus accommo dabant. quae omnia plurimos eò propensius in eius admirarionem conuertere, quod inter eo rum litteras diu & propensissimè uersatus esset, qui latinas literas eloquentię floribus refer tas non sunt professi.","prev":{"citation":"Opera omnia ix.1-4","label":"ix.1 to ix.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/ix.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/ix.1"},"next":{"citation":"Opera omnia x.1-4","label":"x.1 to x.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/x.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/giovanni-pico-della-mirandola/opera-omnia/x.1"},"credit":{"text":"Giovanni Pico della Mirandola, Opera omnia. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://zenodo.org/records/15040256","quality":"ocr"}}