{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna 16.5-8","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna 16.5-8","ref":"16.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":310,"text":"Est etiam transmutationis uia, qua ante demonstrationem uniuer salia capitula multa inueni, atque inter reliqua, cubi aequalis quadratis & numero, & cubi cum quandratis, aequalis numero, uelut cum conamur hanc soluere quaestionem, duos inuenias numeros, quorum aggregatum aequale sit alterius quadrato, & ex uno in alterum ducto, producatur 8, una enim uia peruenies ad I cubum aequalem 1 quadrato p: 8, alia, ad 1 cubum p: 8 rebus, aequalem 64, hac igitur inuenta aestimatione, si diui seris & per eam, prodibit reliqua ęquatio, ex qua in capituli illius cogi tationem perueni. Quaestiones igitur alio ingenio cognitas ad ignotas transfer positiones, nec capitulorum inuentio finem est habitura, non tamen extra haec, ex una quaestione, generalia poteris assequi. Cum autem intellexissem capitulum, quod Nicolaus Tartalea mi hi tradiderat, ab eo fuisse demonstratione inuentum Geometrica, cogitaui eam uiam esse regiam, ad omnia capitula uenanda. Itaque ad eam tria supposita maxime utilia pręmittere institui, quorum dilucida declaratione, reliqua, quę & ipsa demonstrabuntur, facile erit intelligere, est autem horum hoc primum. Si quantitas in duas partes diuidatur, cubus totius aequalis est, cubis ambarum partium, triploque productorum, uniuscuiusque earum, uicissim in alterius quadratum. Quamuis hoc & reliqua duo quae sequun tur in 7us nostro super Euclidem libro ostensa sint, ne tamen huic ope ri quicquam deesset, placuit hic denuo demonstrare. Sit igitur AC, diuisa in puncto B, & sit cubus totius AE, sint etiam in basi eius superficies distinctae, DA, DC, DF, DE. manifestum est autem ex 44 21 elementorum, CD esse quadratum BC, & DF quadratum AB, & duo rectangula AD & DE, fieri ex AB in BC, singula, cubus autem totus con stat ex AC linea, in quadratum AE, quare ex AC, in superficies DA, DC, DE, DF, componentes AE, quare cum AC constet ex AB & BC, constabit cubus AE, ex octo corporibus, quorum quatuor constant ex AB linea in superficies DA, DC, DE, DF, reliqua quatuor, ex BC linea, in easdem quatuor superficies.","prev":{"citation":"Ars magna 16.1-4","label":"16.1 to 16.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.1"},"next":{"citation":"Ars magna 16.9","label":"REGVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.9"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}