{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna 17.1","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna 17.1","ref":"17.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/17.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/17.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/17.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":330,"text":"primi ele mentorum, igitur cubus AC constat ex cubis AB & BC, & triplo AB in quadratum BC, & triplo. BC in quadratu AB, quod erat probandum. Ex hoc patet secundum, scilicet, quòd cubus AB, cum triplo AB in quadratum BC, superat cubum BCcum triplo BC in quadratu AB, in cubo differentiae AB & BC, sit igitur AG aequalis BC, & erit differentia AB & BC, linea GB, constat autem ex pręcedente cubum AB, aequalem esse cubis AG & GB & triplo AG in quadratum GB, & triplo GB in quadratum AG, quare cubus AB cum triplo AB in quadra tum BC, aequalis est cubis AG & GB, & triplo AB in quadratum GB, & triplo GB in quadratum AG, & triplo AB, in quadratum BC, uerum cubus AG aequalis est cubo BC, & triplum BG in quadratum AG, aequale est triplo BG in quadratum BC, & triplum AG in quadratum GE, aequale est triplo BC in quadratum BG, eo quòd BC aequalis est AG, cubus igitur AB, & triplum AB in quadratum BC, aequalia sunt cubo BC, & BG, & triplo BG in quadratum BC, & triplo BC in, quadratum BG, & triplo AB in quadratum BC, at ex BG in quadratu BC, fit quantum ex BC in rectangulum ex BG in BCter, igitur ex BG in quadratum BC, aequale ei quod fit ex BC in rectangulum ex BC in BG ter, eadem ratione, quod ex AB in BC quadratum ter, aequale ei quod ex BC in rectangulum ex AB in BCter, cubus igitur AB, & triplum AB in quadratum BC aequalis est cubis BG & BC, & triplo BC in rectangulum BC in AB, & triplo BC in rectangulum ex BC in BG, & tri plo BC in quadratum BG, at ex 42 21 elementorum, rectangulum ex BC in BA, & ex BC in BG, cum quadrato BG aequantur quadrato AB, igitur cubus BG cum cubo BC, & triplo BC in quadratum AB aequalia sunt cubo AB, & triplo AB in quadratum BC, quare cubus AB, cum triplo AB in quadratum BC, excedunt cubum BC, cum triplo B, C in quadratum AB, in cubo differentiae BG.","prev":{"citation":"Ars magna 16.9","label":"REGVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/16.9"},"next":{"citation":"Ars magna 17.2-5","label":"17.2 to 17.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/17.2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/17.2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}