{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna 21-2","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna 21-2","ref":"21-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/21-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/21-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/21-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":389,"text":"Cap. VIII. lis extremae & numero. DEMONSTATIO. It inquam, cubus quadrati & numerus F aequalis aliquibus rebus, & sit numerus rerum AD, & sit BD portio, ex qua sumpto latere, quale relati primi E, & ducto in AG reliquum numeri rerum, fiat F numerus aequationis, dico E esse rei aestimationem, nam quia ex supposito, ex E in AG, fit F, & ex E in BD, fit cub. E, eo quod E fuit latus relatum, BD, & productum ex E in AG, & in BD, aequale est producto ex E in AD, sequitur cum AD, sit numerus rerum, quod res aequantur cubo quadrato, & numero F, existente aestimatione ipsius E. REGVLA. Secundum hoc formabitur regula, cum fuerint denominatio media & numerus, aequales mediae, & ex nume ro mediae denominationis, feceris duas partes, ex quarum una in radi cem alterius, sumptam secundum naturam denominationis, prouenientis ex diuisione extremae per mediam, & deductam ad naturam ipsius mediae denominationis, fiat numerus aequationis, tunc radix ipsa antequam deducetur ad naturam denominationis mediae, est rei aestimatio. Exemplum, 10 res, aequantur quadrato & 21, tunc quia res sunt immediatę quadrato & numero, sufficit facere de 10 duas partes, ex quarum una in aliam fiat 21, & erunt 7 & 3, & utraque est rei aestimatio. Aliud, 10 res, aequantur cubo & 3, hic res est coniuncta numero, sed non cubo, cum intermediet quadratum. Ideo diuidemus cubum per rem, exit quadratum, dicemus igitur fac ex 10, duas partes, ex quarum una in quadratam alterius radicem, fiat 3, & erunt 1 & 9, nam ex 1 in 3129 fit 3, ideo talis re scilicet 3, est rei ęstimatio. Aliud, 10 cu bi aequales sunt quamd quadrati, & 64, iam hic cubus haeret quamd quadrato, & à numero distat intermediantibus quadrato & re, dices igitur, fac de 10 duas partes, ex quarum una in alterius cubum, producatur 64, & erunt partes 8 & 2, qui ad cubum deducendus est, igitur 2 est rei ęstimatio, scilicet quòd oporteat semper numerum cum quo operamur, esse rei aequationem. Aliud, & est quarti modi exemplum, 10 cubi aequantur pus Rus & 48, tunc iam cubus distat à Rus pus, intermedio quod quadrati, & à numero interpositis quadrato & re, diuide igitur Rup per cubum, exit quadratum, dicemus, fac de 10 numero mediae denominationis duas partes, ex quarum una, in cubum radicis quadratae alterius producatur 48 numerus aequationis, & erunt partes 6 & 4, nam ex 6 in 8 cubum 2 radicis quadratę 4, fit 48, ideo ipsum 2 radix quadrata 4. est rei aestimatio.","prev":{"citation":"Ars magna 21","label":"REGVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/21","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/21"},"next":{"citation":"Ars magna 22.1-4","label":"22.1 to 22.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/22.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/22.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}