{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna 30.4","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna 30.4","ref":"30.4","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/30.4","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/30.4","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/30.4.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":179,"text":"Tanta igitur est differentia, ex communi animi sententia, ipsius cubi AC, à cubo BC, quantum est quod conflatur ex cubo AC, & triplo AC in quadratum CB, & triplo CB in quadratum Aem: & cu bo Bem: & sexcuplo AB, hoc igitur est 20, quia differentia cubi AC, à cubo CB, fuit 20, quare per secundum suppositum 6 capituli, posita B em: cubus AB aequabitur cubo AC, & triplo AC in quadratum BC, & cubo Bem: & triplo B, C in quadratum ACm: cubus igitur AB, cum sexcuplo AB, per communem animi sententiam, cum aequetur cubo AC & triplo AC in quadratum CB, & triplo CB in quadratum AB m: & cubo CEm: & sexcuplo AB, quae iam aequatur 20, ut probatum est, aequabuntur etiam 20, cum igitur cubus AB & sexcuplum AB aequentur 20, & cubus GH, cum sexcuplo GH aequentur 20, erit ex com muni animi sententia, & ex dictis, in 35° p & 312 undecimi elementorum, GH aequalis AB, igitur GH est differentia AC & CB, sunt autem AC & CB, uel AC & CK, numeri seu liniae continentes superficiem, aequalem tertiae parti numeri rerum, quarum cubi differunt in numero aequationis, quare habebimus regulam.","prev":{"citation":"Ars magna 30.1-3","label":"30.1 to 30.3","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/30.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/30.1"},"next":{"citation":"Ars magna 30","label":"REGVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/30","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/30"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}