{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna 46-2","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna 46-2","ref":"46-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/46-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/46-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/46-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":350,"text":"Cap. XXV. De capitulis imperfectis & particularibus. Egulae hae, dicuntur generales, & hoc duabus de causis, prima, quia modus in se generalis est, quamquam repugnet na turae aestimationis, ut sit uniuersalis, uelut si quis dicat, om nis numerus productus ex aliquo in se ducto, quadratus est, regula est generalis, nec tamen sequitur, quod per hanc regulam, cognoscam omnem numerum quadratum, quia non licet cognoscere omnem numerum, qui ex alio in se ducto producitur. Dicitur & gene ralis regula, quia exhaurit aestimationis genus uniuersum, quamquam aestimatio non exhauriat regulam, particulares tamen sunt regulae, quia non omnem propositam quaestionem per illas soluere posumus. Cum igitur cubus aequalis est rebus & numero, & ex numero rerum feceris duas partes, ex quarum una in alterius radicem, fiat numerus aequationis, tunc adde quartam partem eius partis, cuius sumenda esset radix, alteri parti, & re aggregati, addito dimidio re par tis, cuius assumpsisti radicem, est aestimatio rei. Exemplum. Cubus aequalis sit 20 rei cub. aequalis 20 rebus p. 32 bus & 32, tunc ex 16 in R 4, fit 32, igitur addo 1 quartam partem 4, ad 16, fit 17, cuius rap: 1, dimidio ra 4, est rei aestimatio, quare res est re 17 p. 1. Cum fuerit cubus aequalis rebus & numero, & inueneris duos 20. numeros, producentes numerum aequationis, quorum unus sit re aggregati, ex altero & numero rerum, ille qui est re, est rei aestimatio. Exemplum. Cubus aequatur 24 p. 32 / cubus aequalis 24 p. 32 rebus rebus, & sunt duo numeri, producentes 24, qui sunt 6 & 4, quorum 6 est re aggre gati, ex 32 numero rerum, & 4 alio producente, nam 6 est ra 36, igitur 6 est rei aestimatio. Cum fuerit cubus aequalis rebus & numero, & ex numero rerum 3'. feceris duas partes, ex quarum utraque in alterius radicem mutuo, fiat dimidium numeri aequationis, radices illarum partium, constituunt iun Exemctae, rei aestimationem. Exemplum, Cubus aequetur 10 rebus, cubus aequalis 10 rebus p. 24 p: 24, & ex 10 fiunt duae partes, 9 & 1 ex quarum mutua unius in re alterius mul tiplicatione fiunt 9 & 3, qui iuncti faciunt 12, dimidium 24, igitur radices 9 & I, quae sunt 3 & 1, iunctae, constituunt 4, rei aestimationem.","prev":{"citation":"Ars magna 46","label":"REGVLA","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/46","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/46"},"next":{"citation":"Ars magna 47.1-4","label":"47.1 to 47.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/47.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/47.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}