{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna 55-2","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna 55-2","ref":"55-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"QUAESTIO Fac ex 8 duas partes, ita quòd septuplum maioris, sit proportionale, inter cubum maioris & quadratum minoris, sit A maior, & C cubus A, & B minor, & D quadratum B, & E productum ex 7 in A, quia igitur ex A in quadratum A, fit C, & in A 7 7, fit E, erit quadrati A ad 7, ut C ad E, quare ut E ad D, proportio autem quadrati A, ad quadratum B, compo nitur ex proportione quadrati A ad 7, & 7 ad quadratum B, quare ex proportione E ad D, & 7 ad quadratum B, sed D est quadratum B, igitur proportio quadrati A ad quadratum B, componitur exproportio ne septupli A, & est E ad D, & 7 ad ipsum D. proportio igitur quadrati A ad D, componitur ex proportione E ad D, & 7 ad D, igitur ex regula sex quantitatum, seu ex proportionum compositione, ex 7. in E, fit quadratum A in D, sed E est septuplum A, igitur ex 40 in A, fit quadratum A in D, igitur ex A in D, seu in quadratum B, fit 49, quare ex capitulo cubi & numeri aequalium quadratis, B est ra 714 p. 1/2, & A 7 1/2 m: QUAESTIO VI. Fac ex & duas partes, quarum productum totius in minorem, sit proportionale inter producta maioris in totum, & maioris in minorem, quia igitur minor ducitur in maiorem, & totum erit illorum productorum proportio, ut totius ad maiorem, item quia totum ducitur in maiorem & minorem, erit productorum, ut maioris ad minorem, sed producta sunt proportionalia, igitur ex 117 5° elementorum, totius ad maiorem par tem, ut maioris ad minorem, igitur & diuisum erit secundum proportionem habentem medium & duo extrema, quare partes sunt manife VAESTIO VII. Fac de & duas partes, ita quod productum maioris in minorem, sit proportionale inter quadratum minoris & decuplum eiusdem mi noris, dices igitur, quia minor est illa, quae multiplicatur in se, in maio rem, & in 10, quod maior est proportionalis inter minorem & 10, igi tur quadratum maioris, aequatur decuplo minoris, & res nota est, nam maior erit I 105 m: 5, & minor 13m: 12 105.","prev":{"citation":"Ars magna 55","label":"Caput XXXI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55"},"next":{"citation":"Ars magna 55-3","label":"QUAESTIO VIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/55-3"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}