{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna 63-2","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna 63-2","ref":"63-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/63-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/63-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/63-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":243,"text":"REGVLA II. Est & alius modus regulae aggregati, longe subtilior praecedente, & facit duas positiones simul & duas conuersiones, & nihil est subtilius his in regulis, & inueni ipsum in quodam fragmento fratris Lucę, & tan dem reduxi ipsum post multos labores, quia uix poterat legi in hac parte, uel percipi imago huius regulę, & ego explicabo eam faciliter, & nisi esset, quod non est multum generalis hic modus, quantum ad ostendendam aestimationem rei, licet quo ad positionem sit amplissimus, nihil aliud posset excogitari praestantius, & exemplum ac regula erit in quaestionibus. QUAESTIO XIIII. Inuenias duos numeros, ex quorum ductu unius in alterum producatur 8, & quadrata iuncta cum ipsis numeris, faciant 40. Pones aggregatum illorum numerorum 1/2 quantitatem, & alterum ex illis i positionem, reliquus igitur est quantit. m: i positione, duc inuicem, fiunt 1/2 quan pos. m: 1 quandrato, & hoc aequantur 8, igitur habes quam dratum p: 8, aequale quantitati, cuidam rerum. Sequere igitur capitulum, accipe dimidium nume ri rerum, id est quam quantitatis, ut in capitulo quinto doceris, quando quamdratum & numerus ęquantur rebus, duc igitur quam quantitatis in se, fit 13 quod quan: abijce 8, numerum aequationis, fit tu quod quan: m: 8, accipe RV: quam adde, ac minue, ad quam quantitatis, dimidium numeri rerum, fiet rei aestimatio, seu numeri quaesiti, quorum unus est, qua quantitatis p: R V: 13 quad quanm: 8, & alter a quantitatis m: 1 V: 135 quad quan m: 8, horum igitur quadrata, addito aggregato numero1/ quan: merorum, id est 1/ quantitatis, aequantur 1 pos.","prev":{"citation":"Ars magna 63","label":"QUAESTIO X","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/63","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/63"},"next":{"citation":"Ars magna 64","label":"REGVLA II","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/64","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/64"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}