{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna vi","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna vi","ref":"vi","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/vi","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/vi","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/vi.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"In omnibus autem praecedentium, ac maxime librorum tertij ac quarti, meminisse operae precium fuerit, ne uel iterum tradendo nugax efficiar, aut obscurior praetermittendo. Iam enim docuisse nos meminimus, quę sint impares, aut pares denominationes. Nanque quam dratum, & quadratum quam drati, cubumque quadrati, ac deinceps una semper intermissa. Pares, rem autem seu positionem, cubum, primum ac secundum nomen, impares uocamus denominationes. At uero quòd tam ex 3, quàm ex mi 3, fit 9, quoniam mi nus in minus ductum producit plus. At in imparibus denominationibus eadem seruatur natura: nec plus nisi ex uero numero fiet: nec cubus, cuius aestimatio sua sit m: seu quòd dicimus debitum, ex positione ulla nu meri ueri produci potest, iam meminisse oportet dilucidius explicatum. Si igitur par denominatio, numero aequalis sit, rei aestimatio duplex est, m: & pe: alteraque alteri aequalis, uelut, si quadratum aequetur 9, res est 3, uel zm: & si aequetur 16, res est 4, uel m: 4, & si quadratum quadra ti ęquetur 81, rei ęstimatio est 3, uel m. 3. Componere autem pares denominationes non est admodum necessarium, quia quamd. quadratum ad deriuatiua capitula pertinet, uerum si diligenter haec, quae scribam, animaduerteris, cum hac regula etiam uoto tuo satisfacies, nam cum quam dra tum & quod quam dratum numero aequantur, eadem erit ratio, quę in simpli ci, duplex ęquatio scilicet, altera p: alteram: inuicemque ęquales, uelut 1 quandi quadratum p: 3 quadratis aequantur 28, positio ualet 2 uel am: At ue ro, si quod quadratum & numerus, ęqualia sint quadratis, demonstrabimus sa nè in capitulo octauo, duas esse rei ęstimationes ueri numeri, totidem autem habebit per m: singulas singulis correspondentibus aequales, uelut si dicam 1 quod quadas p: 12, aequatur 7 quadratis, positionis aestimatio est, uel 2, uel m: 2, uel re 3, uel m: ra 3, & sic sunt quatuor aequationes. Quòd si caruerit ęstimatione uera, carebit etiam ea, quę est per m: uelut 1 quamque quandus p. 12, aequatur 6 quandus, quia non potest aequationem ueram habere, carebit etiam ficta, sic enim uocamus eam, quae debiti est seu minoris. At uero si quamd. quandus numero & quadratis aequale sit, una semper est rei uera aestimatio, altera ei aequalis, ficta, uel perm: uelut 1 quod quandus aequetur 2 quadratis p: 8, rei ęstimatio est 2, uel m. 2.","prev":{"citation":"Ars magna v-2","label":"ARS MAGNA. C","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/v-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/v-2"},"next":{"citation":"Ars magna vii.1-4","label":"vii.1 to vii.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/vii.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/vii.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}