{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"Ars magna xiii","citation":"Girolamo Cardano, Ars magna xiii","ref":"xiii","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/xiii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/xiii","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/xiii.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"Ars magna","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna","urn":null},"verse":false,"words":339,"text":"At cubi quadratorum positionum ac numeri, septem, in eorum autem quatuor geminae aequationes, quare undecim fient capitula omnia, igitur prima & generalia uiginti tria, horum primo praeter misso, quodlibet deriuatiua duo sibi iungit, alterum quadrati, alterum cubi ratione, erunt igitur generalia deriuatiua quadraginta quatuor. Post haec duo alia sunt ignotae quantitatis, alterum cum multiplicatur, alterum cum per se sumitur. est praeterea unum generale mediorum. omnium igitur primorum notabilium numerus uiginti sex, deriuatiuorum quadragintaquatuor, omnium collectio septuaginta. Post hęc autem cum plura alia etiam singularia adiecimus, sed eorum maior uoluptas quam necessitas, ea igitur non inter haec numerabimus. Horum autem necessitas sic colligitur, cum lineae superficiebus, aut superficies lineis cognoscuntur, quandratorum, positionum, ac numeri capitula oportuna sunt, at si ex latere Tetragonico aut Solido, capitulum simplex, cum uero trium ignota duo supponuntur, eaque ad superficies ac lineas pertinent, quantitatis ignotae, & rei, capitula explo randa erunt, atque ea simpliciter, si lineae lineis comparantur, producta uero, cum superficiebus, at si lineis corpora comparanda, cubi rerum & numeri, si corporibus, superficies cubi quadratorum & numeri, sin autem superficierum & corporum & linearum ratio sit quaerenda, capitula cubi quandratorum positionum & numeri sunt utiliora. Porrò in his omnibus ad numerum semper comparatio fiet. Haec ratio praeci pua est, quanquam persaepe omnibus in unoquoque horum uti necessarium sit, operae precium tamen fuerit, singula haec describere, deriuatiuaque suis adiungere primitiuis. sunt autem haec. Capitula primitiua carentia deriuatiuis. Numerus aequalis rebus, uel numerus aequalis quadratis, uel nume rus ęqualis cubis, uel numerus aequalis quod quandus, uel numerus ęqualis nomini seu relato primo, ac ita deinceps comparando numerum cuicunque denominationi. Numerus & quanda aequalia rebus, uel numerus & cubus aequalia rebus, uel numerus & cubus aequalia quandus, uel numerus & quod quaeda aequalia rebus, uel numerus & quadrati quanda aequalia quando, uel numerus & quod quanda aequalia cubis, uel numerus & nomen primum aequalia rebus aut quadratis aut cubis & sic absque fine. Numerus & positio, & ignota quantitas. Numerus & quandratum positionis, & ignota quantitas, seu numerus tum quantitatis ignotae & positio, seu numerus cum quandus positionis & quae quantitatis ignotae, seu numerus & productum ex positione in quantitatem ignotam, cum altera earum, uel cum quadrato unius earum.","prev":{"citation":"Ars magna xii","label":"ARS MAGNA. C","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/xii","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/xii"},"next":{"citation":"Ars magna xiv","label":"ARS MAGNA. C","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/xiv","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/ars-magna/xiv"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, Ars magna. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Ars_magna","quality":"ocr"}}