{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 1","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 1","ref":"1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":433,"text":"Aes uerò ipsum, ferrum est melius concoctum, & ualidiore calore: unde sulphur magis olet. Indi cio est ferrum transire in aes. In Carpato enim monte Pannoniae Smoli. De ferro quod nitio oppido refert Agricola, quod & ab alijs audiui, aesque secum pro mi in aes transmu tatur historia raculo detulerant, quod mihi ostenderunt, puteum esse ex quo aqua in mira. tres canales hausta effunditur, & ferrum illis impositum uertitur in aes. Quòd si tenuia frustula fuerint, in lutum transeunt, quod ignibus excoctum in purissimum aes transit. Causa est, quoniam materia eadem ferro & aeri. Vnde cum amplius excoquitur ac tingitur ferrum transit in aes. Mons adiacet puteo ferax lapidei calchanti, liquet uim hanc calchanto quod etiam uidimus inesse. An metalla inItaque orta dubitatio illa adeò famosa, an metalla inuicem possint artis uicem poßint beneficio transmutari? Antequam uerò haec definiatur, auri praestantitransmutari ma am demonstrare oportet. Nascitur aurum multis modis, tum primo are ximè desidera ta quaestio, quae nae commixtum, ut in Bohemia, & iuxta Bohemiam in Ligis, in riuis iuxta inferius soluiGoldeburgum & Risegrundum, quod latine Vallis gigantum dicitur tur. & in ripa Ticini, & Abduae in Italia, tum uerò etiam in lapidibus argent Aurum quomon feracibus, ut in colle Montis regij, nam cum liquantur argentum manat, inueniatur. in cuius libra saltem auri semuncia latet. Albertus narrat in solidissimis lapidibus inter terram exustam iacentibus aurum inueniri. Scribit & quandoque aurum inuentum inter dentes superiores humani capitis scobis tenuioris forma, ex quo existimare certum est, illum in capillis huma nis latere aurum. Crediderim ego, quod uerisimilius est, aurum inter lapides gigni, inde ui currentium aquarum quando in parua concrescit frusta delatum, inter arenas reperiri: atque eadem ratione inuentum facta alluuione inter dentes humani capitis, hęsit enim ob ossis impedimentum, & illorum spissitudinem inter rimas. Astipulatur huic opinioni, quod Gonsalus Ferdinandus Ouiedus Hispanus recitat, in Indiae Peru uocatae parte, aurum in montium radice inuentum imperfectum esse, atque eo im purius quo monti proximius. Nec in profundo terrae, sed iuxta illius superficiem inuenitur, quare si in agris uel arena nasceretur in imo terrae la teret. Et uelut carbones qui in summis montium cacuminibus fiunt, sub terra in radice reperiuntur, sic & aurum. Solet & hac causa inueniri in alueis fluminum inter saxa. Quamobrem cum uilissima metalla in imo recondita sint terrae, atque plerunque impura, natura auri liberalis ac ueluti prodiga, purum illud ac colore nitens proprio, nullisque ignibus aut arte Aurum quomon indigens in ipsa superficie collocauit. Gignitur in summis montium uera generetur. ticibus plerunque modico aeri mixtum, nam & hoc fatentur qui illius historiam, quod in India solet reperiri, scripserunt: immaturum uerò persaepe aquarum incrementis ad plana deducitur, & ut solidae ac ualidae substantiae est, concoquitur, maturatur, ac perficitur.","prev":{"citation":"De subtilitate 146","label":"146","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/146","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/146"},"next":{"citation":"De subtilitate 2","label":"2","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/2"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}