{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 12","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 12","ref":"12","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/12","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/12","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/12.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":351,"text":"Quanto enim longior uia fuerit, eo maiorem esse differentiam A & D, iuxta altitudinis mensuram oportet. Hinc errores quorundam, qui ad libramentum cum conati essent aquas deducere, maximas iacturas impensarum susceperunt. In singulis igitur millibus passuum A altius palmo esse debet quàm D, ut in decem millibus passuum decem palmis. Causa huius est aquae rotunditas euidens, quae etiam in urceorum superficie apparet. Vnde ad libramentum licet A sit altius quàm D, non tamen erit altius quandoque loco medio inter A & D, indiget etiam impetu quodam: sed haec nunc praeter intentum quasi sunt. Volui tamen ob magnitudinem periculi, & erroris frequentiam haec subiecisse. Sed iam ad elementorum motum simplicem ueniamus exemplis exModus quo no plicandum. Igitur grauis motus exemplum praebent ponderum horoues demersa logia, quae sensim trahendo rotas uertunt. Huiusce autem generis infigurgitibus renita facilè esset inuenire exempla. At motus leuis hoc unum subijciatur cuperantur. exemplum. Cum naues freto merguntur, quas eruere consilium est: cimbae onustae saxis per funes alligantur nauigio ab urinatoribus, sicut funes quantum fieri potest tendantur, inde totidem cimbis uacuis lapides ex prioribus detracti excipiuntur: quo fit ut alleuatae cimbae nauigium paululum ex profundo secum trahant. Nam aer cimbas, quae pondere lapidum fermè mergebantur, cum aquae subesse nolit, in superficiem aquae attollit: unde nauigium fermè pro cimbae altitudine superius trahitur. a rahatur igitur ex A in B, tunc cimbae quae plenae sunt lapidibus illi annectantur funibus, transfusisque lapidibus nauigium trahetur in C. Rursus priores cimbae, in quas lapides transfudisti, nectuntur tensis funibus nauigio in C existenti, trahentque deductis lapidibus ipsum in D, atque perpetua transmutatione ad aquae superficiem tandem deducetur. Verum dices plurimis cimbis opus erit ad triremem educendam, uerum est, sed ratio sic constat: quaelibet nauis aut cimba tantum ferre potest ponderis, quantum est pon dus aquae quam continere potest. Velut si triremis capiat in flumine mille amphoras aquae, quarum pondus sit decem M. talentorum, triremis illa in flumine decem M. ta Naues quantum lenta feret. Quod si eadem in mari capiat, ut dixi, easdem mille amphoras, ferant ponderis. quarum pondus sit xij. millium talentorum, nam aqua maris grauior est aqua fluminis, eadem in mari xij. millia talenta ponderis feret.","prev":{"citation":"De subtilitate 31.5-6","label":"31.5 to 31.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/31.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 33","label":"DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/33"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}