{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 125","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 125","ref":"125","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/125","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/125","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/125.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":397,"text":"ta aut terrea sunt, ut lapides & plantae, uel aquea, ut lac & oleum, uel planè mixta, ut animalium corpora. Non igitur eodem modo fit mixtio, quo Mixtio in quo nutritio, uel augmentum. Nam in mixtione aliquid alicui additur, in ilab augmento & nucritione lis quod potentia est, ei quod est actu, & secundum quamlibet formae differat. partem fit augmentum, non autem materiae, quoniam materia sine fine diuidi potest. Atque idem de nutritione. Igitur augmentum & nutritio secundum formam uerè fiunt: secundum materiam autem est sola additio, quoniam undique aliquid iuxta apponitur. Minima ergo pars carnis, accedente nutrimento augetur tota secundum formam, sed secundum materiam non, uerum tantum in circuitu. Sed neque hoc modo propriè: uerum ut dixi augmenti & nutritionis fermè eadem est ratio, imò & generationis. Haec enim fiunt ab anima: solius enim animae opus est eo moMixta omnia do posse attenuare, tum unire ac transmutare. Etenim si quid aliud uita uiuere octo ostenditur ratio carens hoc posset, illud maximè posset ignis? est enim eorum omnium, nibus. quae non uiuunt robustissimum, at non potest: ut enim iam docuimus, quod accedit iuxta apponitur ei quod comburitur, non autem substantiam priorem ingreditur, itaque omnia mixta uel uiuere uel uixisse necessarium est. Sumatur autem ratio hoc modo: quia nutriuntur, & nutrimentum non fit nisi ab anima: & quod animam habet uiuit. Quòd si nutriri neges, concedes saltem generari, at nihil generatur nisi ab anima, quia ut dixi sola illa miscet. Videmus etiam omnia mixta sensim degenerare ab elementis grauioribus, uelut lapides, & minus etiam metallicas terras, post succos, inde metalla, post plantas, & animalia imperfecta, & deinde perfectiora sensim donec ad hominem perueniamus, cuius compositio ab elementorum natura ac substantia tantum abesse uidetur, ut nullo modo ex eis illum constare quis credat: igitur si homo, animalia, & plantae uiuunt, cum unus sit & idem calor coelestis, qui haec omnia miscet, sed illa minus, haec magis, ut suo loco ostendemus, manifestum est quòd recte dixit Hyppocrates, animam nihil aliud esse quàm coeleste illud calidum. Quod & 2. de generatio ne animal. c. 3 Aristotelis opinioni adhaeret, dum uult spiritus calorem proportionem habere quandam cum elemento stellarum. Nam seu calor sit anima, seu Vita quid sit. Plumbum dum in cerusam uer titur, augetur pondere. Corpora mortuorum cur uiuentium corpo ribus grauiora. Elementa quo modo in mixto duobus modis Cur quaedam densa leuia, & rara grauia An aliquod mixtum terra grauius. Quatuor causae quibus fit ui uas cinere ple num tantund aquae excipia quantum uacuum posset continere.","prev":{"citation":"De subtilitate 124","label":"124","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/124","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/124"},"next":{"citation":"De subtilitate 126","label":"126","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/126","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/126"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}