{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 130","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 130","ref":"130","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/130","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/130","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/130.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":418,"text":"Metallica om nia cur fermè mali aut nullius saporis, ode ris tamen iuci di esse poßint causae duae. Metallica omnia trifariam solui. Succus acris et potens. Quòd ad similitudinem attinet ut dixi tam arbores, quàm metalla aspectu boreae gaudent: & quatuor habent necessarias fermè partes, radicem, corticem, substantiam, & uenas. Radix lapidi lapis alius est, aut terra, ut suo loco docebimus, metallo metallum, aut metallicum, uel terra. Cortex uerò apertè dissidet à reliqua substantia, loco & duritie, uenae intra substantiam manifestè apparent. Quid igitur aliud est fodina quàm planta, terra & lapidibus obruta. Haec uerò ut dixi aut terra metallica de qua dixi, aut nobilior succus, aut metallum, aut lapis: communia sunt om nibus metallicis ut durius reddant ac frigidius. Eretria enim terra, ac me talla, & lapides, & metallicorum plurima frigida sunt. Quaedam tamen & si sicca sint molliunt tamen abundante pinguedine, ut Asphaltum & Gagates lapis. Sunt autem sicca, quia terrea. Ignis autem seu potius calor calefacere potest, humectare non potest. Metallica etiam omnia mali saporis fermè esse necesse est, aut nullius: nullius ut puri lapides, & pura terra, mali reliqua: causa est quòd uix ab adustione absoluuntur: & sicca sunt ut diximus, dulcia autem humida. Quòd & si humidum aliquod adsit, & sapor gratus, cum prauo commisceatur, non obruit illum sed corrumpitur. Nam si parum gentianae multo lacti immiscueris, saporem ingratum habebis, non autem sic in odoribus: nam uehementior solet obscurare minorem: aes amarum est ac pessimi sa poris, ferrum uerò subamarum, inde plumbum album, quod stannum uocamus, astringit cum amaritudine alumen & calchantum, sed magis ama rum est, tum uerò reliqua, ut sulphur & bitumen. Argentum tamen iucundum & subdulcem praebet saporem, & longe meliorem habet aurum, sed non praestat. Cognoscuntur sapores si uel uasis talibus, humidum aliquod excipiatur ac seruetur, uel diluatur pars metallici intra uinum, ius aut aquam, diuque maneat in eis. Metallica etiam omnia, si frigore concreto humido constent, igne soluuntur, ut sulphur & metalla: quaedam cum calore concreuerint frigore soluuntur & aqua: ut alumen, sal, atramentum, nitrum: quaedam solum molliuntur aqua, ut lapides plurimi. Refert Agricola marmoris partem uidisse mollem factam ab aqua cum in ea diu iacuisset, haec terrea necesse est, quae nunquam perfectè liquescat. Itaque quae perfectè liquescant aquea sunt, etiam si ab humido, quae non possunt perfectè liquescere terrea. Succi igitur aquea constant substantia, ut alumen, bitumen, sulphur, Sal, & nitrum, & calchantum, multaque eiuscemodi. Salem tamen terram cum succo potius dixerim, sed non est praesentis instituti singula tractare, uerum clarioris exempli & utilitatis. Sunt etenim rariores quidam succi, ut qui Annebergi inuentus est in cuniculo fodinae Ottonis Imperatoris durus & candidus, atque adeò acris ut erodendo mures necaret.","prev":{"citation":"De subtilitate 129.11","label":"129.11","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/129.11","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/129.11"},"next":{"citation":"De subtilitate 131","label":"131","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/131","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/131"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}