{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 137.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 137.1-4","ref":"137.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/137.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/137.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/137.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":285,"text":"Alia igitur fiunt ex materia metallorum, alia ex ipsis metallis: ex metallorum materia diximus pyritidem & stibium, ex metallis erosis calchantum, chalcitidem, chrysocollam, & stygiam aquam, Misy, sory, taliaque. Quae autem erodunt, acuta partim, aut salsa, aut acida: nam & in artificijs hoc idem licet intueri, uerum sufficiet etiam sola materia quae erodatur: nam uerius calchantum & chalcitis ex aeris materia fiunt quàm ex aere: nam ex aere ut ostendemus fit potius aerugo. Auripigmentum & ipsum uidetur auri particeps esse, sed impensa suAuripigmentum. perat lucrum: eius tria genera sunt: candidum quod Arsenicum uocaArsenicum. tur. Sunt tamen qui illud coquant. Croceum quod nomen retinuit, & luRosagallum. ridum, quod uocant Rosagallum. Omnia haec uenena sunt praesentanea: mitius tamen ex his croceum, quod nomen antiquum retinuit. Nec solum hominibus uenena haec sunt, sed plantis animalibusque. Suffitae planModus mures tae pereunt, uerum & mures non solum, sed etiam lupi si ex eo ederint, necandi & lu pos. nec aquam bibere possint, non solum moriuntur, sed in rabiem adeò effe rantur, ut sui generis animalia inuadant, & quaecunque momorderint in eandem rabiem incidant, ut totum genus breui pereat, cuius rei quandoque feci experimentum. Sed tamen periculosum est, ne etiam cicurata perdas & innoxia animalia, & ne aqua inuenta frustreris. Verum parua re, si bene cedat, domum muribus plenam expurgabis. In lupis difficilius est, cum aquam celerius inueniant. Sed nec his solum uenenum est, sed auro, Metallica sicca auro & argen argentoque auripigmentum, & reliqua sicca, ut stibium, aerugo, Sulphur. to sunt uenenum Contraria ratione qua plumbum illis est salutare, nam humidum illorum si cum his liquen tur. absumunt, ut non possint bene liquari, uerum agente igne, cum non sit quod resistat illius siccitati, uritur metalli substantia, & in fumum transit. Itaque celerius aes absumunt auro & argento, sed tamen & haec immixta pinguedine sua euanescere cogunt.","prev":{"citation":"De subtilitate 336","label":"336","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/336","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/336"},"next":{"citation":"De subtilitate 137.5-6","label":"137.5 to 137.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/137.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/137.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}