{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 143","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 143","ref":"143","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/143","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/143","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/143.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":429,"text":"Sed quòd occidit omnia insecta. olim illi fuit precium & authoritas, supplente cinnabari factitia decessit. Minium. Est & Cinnabaris alia quę nascitur, cuius nunc meminisse haud opus est. Sed Minium Sandarachae persimile est, nec ab ea differt, nisi quòd argentum uiuum excutit & sponte & magis etiam igne excalefactum, quod etiam si non separetur rursum combibit, Sandaracha argentum uiuum non mittente. At qualis sit Sandaracha superius diximus. Illud etiam de ar Argentum uiuum excalefactum ua gento uiuo meminisse uelim, quòd uitreo uase uel lapideo conclusum, sa frangit. non possit respirare, non secus ac pyrius puluis, eadem ratione tamen igni admotum uehementiori uas disrumpit, At tenui calore commouet. Vnde immisso uase feruenti ani motum cit, inde admiratio causam ignorantibus. Hactenus itaque de nobilioribus metallicis, quae natura profert, nunc uerò quàm ualeat ars naturam imitando uideamus. Nam & ars habet sua metallica, & metalla etiam, nec non lapides, ut myrrhina, de quibus iam actum est. Ergo metallica sunt factitia, Cinnabaris, argentum sublimatum, praecipitatum, psoricum, smaltum, recrementum, lapis, diphryges, cadmia, pompholvx, spodos, aeris flos, tum squamma, aerugo, uermicularis, stommona, ferrugo, caeruleum, caerusa, sandix, ochra, plumbago, argenti spuma, purpurina, nitrum. Cinnabaris cinaprium, sulphur in ollam Cinabrium. pone, liqua, duplum adde argenti uiui, perpetuo misce supposito igne do nec argenti uiui nulla species appareat, inde refrigerari permitte. Denuo uerò excoques, & sensim usque quo non strideat, tunc uero ignibus auctis eodum coquere expedit, donec ruber fumus exierit. Facit ad scribendum ac pingendum rubro colore, cinnabarimque natiuam aemulatur. Argentum sublimatur hoc modo: de uiuo loquor, nec pudet nomine Argentum subarbaro uti, sed si libet latinè proferre non tamen adeò clarè, exco-blimatum. ctum argentum uocetur. Argentum uiuum & sutorium atramentum in mortarium pari pondere conijce, & aceto albo acerrimo eousque misce, do nec argentum uiuum uideri desierit, inde uitreo uase luto oblito excoque donec concrescat. Siquid subterfugerit nec coeat, iterum in mortario addito aceto terito, & denuo excoquito. Argentum coctum rubrum sic fit, uocant praecipitatum Alumen, calchan Precipitatum. tum aequis portionibus sumito, quibus adde salis dimidio plus altero eorum, distilla hoc totum cum uitreis uasis, huius aquae pondo unum, argenti autem uiui tria in uas uitreum pone, inde distilla: & auctis ignibus perseuera eousque donec fumus & uas rubescant, nec aquae quicquam supersit; demum iij demum fracto uase collige argentum uiuum, quod coire iam uidebis instar lapidis, hoc tenuissimè terito in porphyritide tabula, & denuò excoque ac distilla, donec siccetur in uase uitreo: rursus fracto uase materiam quae superest collige, ac denuò tere in tabula eadem subtilissimè, post ipsum in aeneo uase repone, suppositoque igne ualido cum aeneo baculo misce ac agita per spacium horarum duarum, donec splendorem fermè ac rubedinem minus acquirat: tuncque exceptum serua uitreis uasis.","prev":{"citation":"De subtilitate 340.5-7","label":"340.5 to 340.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/340.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/340.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 342","label":"342","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/342"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}