{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 143-2","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 143-2","ref":"143-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/143-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/143-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/143-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":442,"text":"dos quod haeret parietibus fornacum secundis, in quibus metalla separantur, Concrescitque fumo auri, argenti ac plumbi terrę mixto, unde impurior redditur Pompholyge ac debilior: non enim ut Cadmia uel Pompholyx ex fumo & prima materia metallorum, quae & ipsa est metallica, sed ex solo fumo & puluere haud metalli participe concrescit, unde Cadmia & Pompholyx iuxta fodinas solum in fornacibus, Spodos uerò in urbibus plerunque inuenitur. Flos aeris fit aqua super aes dum ex prima Aeris flos. fornace ignitum eruitur affusa. Dum enim cogitur expuit granula quaedam aeri simillima, sed tamen quae trita in puluerem facillime redigantur. Squamma uero ab aere deciditur, dum malleis percutitur. quod ueAeris squamma. rò eodem modo à ferro excidit uocatur Stommonia, idest, ferri squam Ferri squamma. Aerugo. ma. Aerugo fit casu pauca, plurima uerò sic: Aereum uas detersum alteri uasi, uelut operculum imponito, in ipsum autem uas inferius, quod etiam potest esse lapideum uel ligneum aut ferreum, acetum acerrimum impone, in decem diebus è fundo aerei uasis, quod uelut operculum imposuisti, optimam detrahes aeruginem: colligitur autem multa è uasis amplioribus pluribusque ac iterato opere, & ut ex aere aerugo, ita ex ferro Ferrugo. ferrugo colligitur. Et ut aerugo non solum astringit, siccat, sed etiam erodit, ita ferrugo astringit & siccat uehementius aerugine, erosionis expers. Nam in aerugine partes sunt tenues atque acres ob calorem, in ferrugine nec calidum quicquam nec tenue. Quamobrem neque colos uenustus. Manifestum est igitur in his metallicis, quae igne constituuntur, colo-Metallica igne constituta non rem inesse subtiliori substantiae si non sit niger: cumque tenuis substantia retinent colocrassae haud possit immisceri, nisi naturae beneficio ut demonstratum est res praeter nigrum. omnem colorem nigro excepto esse deciduum. At niger potest consistere, cum sit priuatio luminis quę in terreo consistit. igitur aerugini uerVermicularis. micularis proxima est. Cum enim aceti albi partem sumpseris, atque urinae ueteris duplum, miscuerisque in uase aeris ciprij, agitauerisque pistillo tamdiu donec substantiam quandam tenaciorem susceperint: inde addideris salis & aluminis partem ex singulis uigesimam quartam: in Sole uerò XI. diebus, dum caniculae sydus torret terras perpetuò miscendo agitandoque permiseris, uermicularem habebis ab initio mellis habentem crassitudinem, aeruginis autem colorem, sed longe splendidiorem: detracta uero è uase atque tabulae imposita, formataque in uermiculorum similitudinem, unde nomen sumpsit, etiam aeruginis substantiam acquiret. Caeru-Caeruleum. leum sit, sic: in quernum uas aceti acerrimi pondo tria infunde, sed prius in eo salis Ammoniaci qualiscunque unciae quadrantem dissolue, inde bracteas tenues argenti undique perforatas paruis foraminibus ac uiuo argento oblitas baculo innecte, ipsum baculum ita suspende super uas, ne multum absit ab aceto, nec tamen tangat illud: inde omnia fimo equino contege calidiore, post XX. dies ex argento caeruleum detrahes, inde repone rursus, & si opus est argento obline argenti bracteas, & post alios xx.","prev":{"citation":"De subtilitate 342","label":"342","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/342","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/342"},"next":{"citation":"De subtilitate 144","label":"144","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/144","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/144"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}