{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 153.5-8","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 153.5-8","ref":"153.5","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.5","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.5.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":322,"text":"Alterum quòd ignibus minime cedat, nisi uenenis iungatur, per Aurum ignibus se enim si maneat uel cum plumbo etiam diebus uiginti in igne liquatum minime cedit, & argentum non minuitur tanta parte ut sensui sit manifesta, quippe nihil minui ipsum parum. dicere non ausim. Causam igitur horum ante omnia perdiscere oportet Simul & cur aurum non tingit. Haec enim tria sunt auro peculiaria, non Auri priuileconsumi igne, non tingere, & esse tenuissimum: uerum pinguedo foedat gia omnia. & uritur, & uri cogit ea quibus miscetur, solum igitur aurum pinguedine caret: quae etiam aquea sunt euanescunt ignibus exposita, aurum nullis euanescit ignibus, aut igitur non aquea substantia constat, aut abaliquo continetur. Aquea autem substantia omne metallum constare do cuimus, quare terreum habet admixtum adeò tenue & purum ut contineatur, tale autem si ustum esset male oleret & facile ureretur, itaque cum neque facile uratur, nec male oleat, purum est illud terreum & adustionis expers. Sunt igitur auro propria bene olere, non foedare, ignibus non consumi, tenuissimum esse, ac grauissimum, tum uerò tenacissimum. Aurum auri Est etiam aurum auro perfectius: quod in omni non solum mortaperfectius. lium sed immortalium genere contingit: nec dico purius sed perfectius, nam purissimum quod ex India aduehitur, melius est purissimo quod ali bi inuentum fuerit, atque ideo nostro uulgato auro, latet tamen discrimen Ratio separan ob cuiuscunque auri excellentiam. Separatur aurum ab argento aqua sedi aurum ab alij parationis, nam illa reliqua metalla colliquat, auri grana in imum uasis metallis. descendunt, inde collecta liquantur. Modus alius: liquatur massa ex auro & argento, & postquam liquata fuerit, additur stibium aut sulphur & aeris pars uigesima quarta, inde absumpto sulphure concutitur uasculum ter aut quater, aurum descendit in imum ob grauitatem, quod tamen nondum liquatum est, inde effuso argento aurum colliges. Liquatur autem argentum facilius, quia minus densum: est enim auro longe leuius. Auri purgandi Purgatur etiam aurum à sordibus hac ratione: tusum & in lata ac teratio. nuia folia redactum, inde mergitur in urina uel aceto in quo sal Ammoniacum dissolutum fuerit.","prev":{"citation":"De subtilitate 153.1-4","label":"153.1 to 153.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.1"},"next":{"citation":"De subtilitate 153.9-12","label":"153.9 to 153.12","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.9","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.9"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}