{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 154","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 154","ref":"154","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/154","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/154.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":371,"text":"Quòd si uir atque mulier & mola ex eodem fiant sanguine, & eodem in loco, attamen non necesse est, imò neque possibile, ex altero alterum generari. Non enim quae ex eisdem generantur postquam genita fuerint, necesse est posse inuicem commutari: quare & si metalla omnia ex eisdem generentur substantijs, & argentum uiuum ac sulphur, non tamen necesse est aut possibile ex altero fieri alterum, nisi forte cum ambo specie non differunt, sed solis accidentibus: ut de aere & ferro dictum est. Ergo chymistae possunt mutare colorem ac pondus, subtilitatem autem & firmitatem mutare nequeunt. Cum igitur subtilitatis experimentum operosum sit atque ambiguum, maluerunt aurum igne experiri. estque hoc certum huius rei argumentum. Id uerò apertum est, quòd si argentum in aurum conuerti debeat, ab aqua in lutum prius conuerti oportere efficaci, inde admotum lutum in aurum transire potest. Sed argentum uiuum auro proximius esse uidetur quàm argento: nam auro simile est pondere & tenuitate, argento autem colore solo: ab utrisque differt, quòd fluit & ignibus euanescit: ob id ut argentum euadat quatuor necessaria erunt, ut firmetur, ut ignibus resistat, ut leuius euadat, & crassioris substantiae. Vt uerò argentum uiuum in aurum transmutetur, necessarium est ut firmetur, ignibusque resistat, & tingatur. Haec autem lon ge cum sint faciliora his quae ad transmutationem in argentum necessaria erant, fit ut multi magis sperauerint permutationem argenti uiui, Hydrargyrion Graeci uocant, in aurum quàm argentum. Quod uidetur assecutus pharmacopola ille Taruisinus, qui coram Principe & sapientibus reipublicae Venetae argentum uiuum in aurum commutauit. Sed quomodocunque id contigerit, certum est argentum uiuum non posse in aurum multoque minus in argentum commutari. Argentum uerò, tam & si aes colore, plumbum pondere, auro proximiora sint, attamen tenuitate substantiae & puritate & firmitate auro simile adeò est, ut optimum argentum sit aurum substantia imperfectum & colore deficiens: ob idque longis temporum periodis si purum sit argentum, aliqua ex parte commutatur in aurum: ut etiam uetustate plumbum nigrum in argentum. Si tamen exquisitissimè ab aere aut plumbo argenti semina tollantur, argen tum non generabitur ullis seculis, neque ex argento aurum. Inde etiam metallorum amicitia, nam aurum & argentum plumbum diligunt, & cum liquantur immiscentur plumbo, aes autem refugit plum bum, & tam aurum quàm argentum odit plumbum album, seu illud ma uis stannum appellare: modo enim certa res oculis subijciatur nominibus dibzy G Goo, bus pro arbitrio uti liceat.","prev":{"citation":"De subtilitate 153.13-16","label":"153.13 to 153.16","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.13","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/153.13"},"next":{"citation":"De subtilitate 155.1-4","label":"155.1 to 155.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/155.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/155.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}