{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 155.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 155.1-4","ref":"155.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/155.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/155.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/155.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":303,"text":"Itaque cum plumbum album liquatur, nigro & argento supernatat crispante unda in fornacibus, atque sic baculis ferreis solet extrahi. Illud magis mirum quòd plumbum nigrum argento dum fusum est Plumbum supernatat argento supernatet quàmuis grauius, atque ea ratione plumbum effundunt supercum sit grauius natans, & argentum subsistens in imo colligunt uasis. Causa huius est tamen. quòd plumbum licet dum concretum est grauius sit argento, dum tamen liquatur tenuius redditur cum in fumum transire paratum sit, atque perpetuò euanescat: argentum uerò cum igne non absumatur neque etiam attenuatur, si enim attenuaretur, & ut absumeretur prorsus necesse foret. Igitur cum plumbi substantia media sit inter propriam ac fumi, argenti autem eadem quae ante colliquationem, nihil mirum est plumbum liqua tum argento liquato supernatare. Plumbum uerò album duplici ratione etiam supernatabit, nam & ipsum absumitur igne, & leuius est nigro, quare Separatio menon solum argento sed & plumbo nigro album superstat. Inde separatallorum. tio metallorum inuenta: effunditur plumbum nigrum prius albo detracto, nigrum autem aes ac ferrum secum trahit, nec exquisitè effunditur, ne argentum secum elabatur: quicquid autem reliquum est plumbi postquam maxima pars effusa fuerit ignibus absumitur. Inde argentum manet, & si quid auri inest argento immixtum, quod ut dixi aqua separationis, uel alia proposita superius ratione ab argento separatur. Plumbum uerò quod effusum est denuò excutitur, ne quid argenti contineat, percatque tantundem lucri artifici. Aes autem à plumbo separatur, ut rectè docet Vannocius Biringutius Lib. 3. cap. 5. Senensis in sua pyrotecna, imposita massa super craticulam ferream atque igne circundata, nam facilè plumbum liquescit, secumque ducit aurum & argentum si quid eorum plumbo inhaereat, atque aes quasi adustum inter cineres relinquitur. Hos igitur ignibus admotos ualidioribus repurgato metallo à sordibus, dum fuerit colliquatum in massam coge, aesque purissimum habebis. Caeterum metalla pleraque etiam in aquam uertuntur arte, nam urere Metallica quomodo in aquam oportet: uruntur celerius & commodius auripigmento addito, usta & in uertantur.","prev":{"citation":"De subtilitate 154","label":"154","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/154","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/154"},"next":{"citation":"De subtilitate 155.5-6","label":"155.5 to 155.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/155.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/155.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}