{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 171","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 171","ref":"171","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/171","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/171","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/171.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":345,"text":"optimum & grandem esse oportet, ac diu carni haerere illum oportet. Id efficit quòd alexipharmacam habeat uim, & ut ictu dipsadis sitis inuehitur, & remorae contactu obstupescit manus, ita contactu diuturno Sapphiri uirus anthracis extinguitur. Heliotropium gemma est uiridis laspidi haud absimilis, sed laspidi Heliotropium maculae aut guttae sanguineae haerent, at Heliotropium sanguineis uenis & uires eius. interstinguitur: expositus Soli sub aqua ob uiuacem rubedinem ac uiriditatem colorem croceum spargit, ut aerem obnubilare uideatur, atque deliquium Solis ostendere. Hunc usque ad hanc diem uidere non licuit, sicut nec uerum Astritem. Haec gemma est dura, quae Solem dum circumuerti. Astrites. tur ostendit intus lucentem, Verum gemmarij ex Chalcedonio Onyche pseudoastrites. eam aemulantur, quę nitorem & uires breui amittit, maximè si calore aut sudore uitietur: melior est quae fit ex Sarda splendidiore, quam Carneolum uocant: optima fit ex ea tum ex alijs lapidibus durioribus cauis, nam cauitate colligitur lumen, sola tamen uera Astrites pulchritudinem ac deAstroites & il corem retinet. lius uis admiAstroites parum nomine, multum uiribus & substantia differt ab Astrite, nam nec gemma est nec perspicua, maculis cinerei coloris tota distincta rabilis. est, unde nomen sumpsit. Sponte in aceto ac etiam uino mouetur, ac animalium incessum imitatur, procedens inde ad latus, inde retrogradiens. Hunc lapidem cognouisse ac illius uires olim Rabbi Aben Ezra: frequens est apud nos, ac uilis precij. Ego cum motus illius saepius considerassem, lapidem tenui constare humido, & quòd ab aceti ac uini ui in uaporem conuerti posset intellexi, unde quaerens exitum nec inueniens, huc illucque lapidem alioquin etiam leuem facile impellit, nam tenuitatis uaporis indicium est, quòd bullas non mittit. Vnde nec meatus habere magnos illum credere oportet. Sunt qui gestantes collo appensos existiment uictores efficere. Ego quae solum expertus sum hic scribere aggressus sum, uerum hoc adijcere non piguit, ut quisque possit experiri: nam de motu ut dixi in uino & aceto ego saepius experimentum sumpsi. laspis similis est Heliotropio, hunc uiridis si sit è directo uentriculi sus Iaspis & eius spensum uentriculum non leuiter confirmare scripsit Galenus, nos sistere etiam hoc modo sanguinem undequaque manantem, sed è naribus prae cipue uidimus, nec mirum quandoquidem uim maximam habeat astrin gentem.","prev":{"citation":"De subtilitate 370.5-6","label":"370.5 to 370.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/370.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/370.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 372","label":"372","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/372","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/372"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}