{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 175","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 175","ref":"175","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/175","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/175","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/175.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":438,"text":"Albertus scribit in aquam feruentem immissum illius feruorem tollere, quòd minimè uerum esse credo, sed multa ut solet in his fabulatur: quaedam tamen quę expertum se ait de gemmis ac lapidibus suo loco retulimus ac refere mus, neque enim mendax fuit sed nimium credulus, ut mos est eorum qui talia sectantur aut scribunt. Caeterum gemmam esse ingentis frigoris existimo, hoc argumento quòd sitim sub lingua posita febricitantium mitiget, quod quamuis etiam Crystallo & alijs pluribus gemmis commune sit, non tamen adeò Chrysolitus euidenter. Ergo Topazium nunc habemus, qui fuit antiquorum Chry est antiquorum solitus: atque contraria ratione, quem nunc uocamus Chrysolitum, To Topazius. pazius est uerus antiquorum. inquit enim Plinius, Topazium subuiri dem esse gemmam, quae sola inter gemmas à conte poliatur ob molliciem; limaque tangatur: quae omnia de Chrysolito à nostris uocato sunt uerissima, nam lima tangitur, & est aurei coloris non synceri sed subuiridis, & ob molliciem rota stannea expoliunt ipsum, nitorem etiam per se amittit, adeò ut pulchra quamuis sit, ob id nemo dignetur eam gestare, uocant Piradotum, & natum adagium inter gemmarios, nimium esse unum habere Piradotum, scilicet quòd ob molliciem minime uenaTopazij uis. lis sit. expertus tamen sum: xv. illius grana epota auxilio praesenti melancholicis esse. Caeterum antequam egrediar Topazij & Chrysoliti narrationem, illud etiam animaduertere decet, gemmas quasdam esse quae rapiant ceSarda. ram, quasdam quae nullo pacto, atque inter has Sarda est praestantissima, nam nec Chrysolitus ab hac labe omnino est immunis. Itaque ut ad rem reuertar. Sarda lapis est rubei coloris, cuius species quae dilucior est, & minus rubra uocatur Carneolus, inde litera mutata Corneolus, cum ues Corneolus. rò imo habet Onychem uocatur Sardonyx, qualem ego habeo, in cuius imo uidetur Onyx, in supremo Sarda. ex Onyche enim ut diximus Sarda plerunque nascitur. Aptissima sigillis Sarda, Carneolus, & Sardonyx Cur Corneolo ob tria: Primum quod ceram non rapiat: Secundum, quòd facile caelead sigilla utatur, nam tenax est & mediocris duriciei. Tertium quòd humore non murfacile hebetetur. Onyx & illius Onyx autem gemma est mollis, ab unguis similitudine ita appellata. genera. Eius plura sunt genera, Chalcedonium ab urbe Bithiniae in quam deferebatur ita appellatum: assimilatur colore & perspicuitate propriè ungui. Refert Albertus expertum esse, si lapis hic è collo suspendatur uires omnes corporis roborare, quod haud est incredibile, nam frigiditate sua Onychis uires constringit spiritus atque unit, luce uerò illos confirmat & caloris temperie. Ex hoc genere est caeruleum quod preciosissimum est, & ego tantum semel uidi. Genus est aliud caeruleum, pallens in summo & opacum, in imo autem nigrum, quod uocatur Nicolus, gestantem facit tristem & audacem, & somnijs terribilibus agitat, nam spiritus adeò cogit, ut tristitiam & turbationem moueat. Tertium genus ferruginei est coloris in supremo, in imo nigri, in medio candidi, uocatur à plerisque Oculus.","prev":{"citation":"De subtilitate 374","label":"374","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/374","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/374"},"next":{"citation":"De subtilitate 176","label":"176","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/176","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/176"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}