{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 186.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 186.1-4","ref":"186.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/186.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/186.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/186.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":327,"text":"Caeterorum lapidum nomen unum saxum sit, genera autem sex: à proprietate Saxa sex geni unum ut Magnetis sumptum, à uiribus ut Calamochus, à colore ut Amo rum. chrysos: pictura ut Alabandicus, forma ut Trochites, ignium uel aquarum resistentiae nobilitate ut Magnesia. Igitur à primo genere incipiemus. Magnes seu lapis Herculeus duorum aut trium generum esse uidetur, Magnetis g nam ex eo ferrugineum est, & candidum, & quod candidum est distinctum nera. leuibus ac tenuibus ferrugineis uenis, quod tamen fermè undequaque est Ferrugineus leue. Ferruginei generis Magnes duas habet primo uires, nullis fermè Magnes qua seculis incognitas: trahit enim ferrum, & illitum Magnete ferrum, aliud habeat uires. trahit ferrum, adeò ut quandoque contigerit Magnetem quinque aut etiam plures annulos perpetua successione trahere. Post aetatem illam uetustissimam Aristotelis aeuo, si quid Alberto credendum est, innotuit Magnetis Lib. 2. Metall. duo esse genera, alterum quòd ferrum ad boream dirigit, reliquum autem tract. 8. ca. 6. quod ad austrum: hoc autem modo res se habet. Affricatur Magneti ferrum tenue in cuspide, inde suspenditur in aequilibrio, tum circumuoluitur fer rum sponte, sic ut cuspis boream aut austrum respiciat. Iam ergo haec quatuor nota antiquo fuere tempore. Sed & illud cognitum est Alberti aetate Magnetis esse genus, quod uocant Theamedem, adnatum ipsi Magneti, quòd abigat ferrum. Sed & illud quòd à ferro etiam Magnes trahitur, quodque uirtus eius corpora penetrat, ut interposita tabula etiam ferrum ad se alliciat. Sed & id Alberti testimonio, Aristotelem cognouisse pyxidis nauticae usum. Ergo plurima ut mos est iam diu fuere cognita, quae non pauci nostro tempore inuenta existimauere: nam pyxidis nauticae rationem cuidam Flauio tribuunt, quam constat cognitam saltem ante Alberti Magni aetatem. Itaque hic error à leuitate Alberti Magni originem duxit. Cum enim ille pluribus falsis quaedam uera miscuisset, factum est ut uera etiam fide indigna haberentur. Nec tamen Aristoteli haec nota fuisse credide rim de pyxide, aut quòd ferrum ad boream dirigat, cum Galenus & Alexan der Aphrodisiensis, qui nullum naturae miraculum tametsi leue praetermiserunt, harum rerum adeò admirabilium & utilium haud meminerint.","prev":{"citation":"De subtilitate 185","label":"185","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/185","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/185"},"next":{"citation":"De subtilitate 186.5-6","label":"186.5 to 186.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/186.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/186.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}