{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 198","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 198","ref":"198","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/198","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/198","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/198.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":415,"text":"runque retinent, aut natura aut casu, sed natura in his potentior est. natura perniciosae sunt, quae odorem habent grauissimum, aut saporem qui ferri non possit, qualem huic siliquastro esse diximus: aut quae succum non uiridem emittunt, ut Tithymalorum genera omnia: sed & ficus lac exedens mittit, & lactuca cum ob senium immodicè frigida euaserit. Sunt & quae splendeant, ut ramunculorum species omnes, & maximè Aconitum, quod maximè exitiale est, nam splendor ille ob immodicam prouenit siccitatem. Casu uerò natae plantae in metallorum fodinis, aut iuxta cubicula serpentum, & quae iuxta aes aut ferrum rubigine obsitum adoleuerint, & in paludibus, stagnis, cloacis, ac sepulchris. Fungi etiam iuxta Malum spino oleas: male & grauiter olent solani omnes species: nescio stramoniam seu sum. malum spinosum, an inter solani differentias adnumerem, certe folia succum nigri papaueris olent, ipsa uerò poma cocta si edantur praesentem insaniam ac ridiculam quasi excitant. Herba est radice multifida ferruginea, caule digitali & crassiore etiam longe, quasi rotundo, folio amplo ex aduersa parte subnigro, domestica uiridi flauescente: oblongo molli tenui, quasi ad uitis instar, flores candidi è uaginis prodeuntes calathi instar suaue olentes liliaceum. Sed nulla certior nota quàm pomorum quae chrysomila aequant magnitudine & forma, caeterum uiridia ac spinosa, intus complentur semine ferruginei coloris, magnitudine erui. Laser ex quo Verum his relictis ad olentes redeamus, easque quae potius usui sunt Belzoi. quàm iacturae. Ergo Laseri primo tanta iucunditas ac illius floribus, ut cogantur Arriano teste pecus incolae arcere ne disrumpantur. Facile id 3. de gestis Alexandri. credat, quisque, qui succum illius quàm grati odoris sit, aestimauerit: concretus apud nos ac etiam uilis precij ob copiam, uocaturque Belzoni. Cuius historiam in libello de malo medendi usu, tum utilitatem explicauimus: nascitur in Paropaniso monte, quamuis Macedones iactarent in Caucaso eum uidisse: odoratissimum est longeque praestantius, Ludouico Vartho mano referente, quod inuenitur in Sumatra insula Indiae, adeò ut alterius fermè generis esse uideatur, sed non defertur ad nos, quod etiam ibi in non leui precio sit. Caulem habet ferulae similem, folia apij, semen latum Xiloaloes. quasi foliaceum, radicem nigram. Simili fermè discrimine ferunt lignum esse Aloen uocatum, hoc nostro quod ad nos defertur longè fragrantius, sed eadem causa ad nos minimè uehi. Nondum descripta est arboris hu ius forma: hoc satis constat, quod didicimus ab Erasmo Desiderio, in aqua descendere, quod saepius experti sumus, & quamque Ebenus ac Buxus, & Indicum lignum quod Gallicam curat luem, in aqua descendant, Quae ligna in hoc tamen minus est mirum de illis cum grauissima sint, at Agallochum & aqua descenleue est ualde, & confestim in aqua descendit. Causa est quòd inane nihil dant.","prev":{"citation":"De subtilitate 397.5-6","label":"397.5 to 397.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/397.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/397.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 199","label":"199","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/199","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/199"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}