{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 2.7-10","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 2.7-10","ref":"2.7","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/2.7","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/2.7","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/2.7.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":341,"text":"Quae enim uerborum uitio potius quàm arte ulla obscura sunt atque implicata, uelut nodi fortuito in seipsos redeuntes, tum quae sensu tenuia uidentur, haud tamen densa, haec subtilitatis nomen non merentur. Talia sunt gracilia hominum crura, ab initio praua nutritione alioue casu oblaesa. Constat ergo subtilitas in tribus, substantijs, accidentibus, ac repraesentationibus. Repraesentationum genera quatuor, imago, species, oratio & scriptura. Substantiarum hae quidem corpori iunctae, hae uero expertes. Accidentium quaedam à substantijs pendent, ut lux, lumen, calor: quaedam per quae substantiae ipsae fiunt, ut mixtio, actio, generatio: quaedam quae utriusque sunt generis, uelut qualitates, quas uocant primas, ut calidum ac frigidum. Sunt & accidentium causae accidentia, ut mutationes, pleraeque tamen motus. Atque nisi quis diligenter aduertat, facile haec miscebit, & de eodem bis dictum putabit. Corporum tenuitas alia quidem ut substantiarum uelut aëris, alia quantitatis ratione, ut puluis. Mixtione, quaedam sunt tenuia, ut aurum, & ex his quae arte fiunt sericea. Quaerenda autem in illis signa sunt, ut subiecta depraehendere possimus: itaque & subiecta ipsa magis. Horum rursus omnium causae, nam aliter scire non dicimur nisi notis causis. Cognoscere etiam necessarium est, quae nam sint substantiae, aut naturae subiectorum, ac subtilitatis ipsius differentiae. Itaque primo de substantijs quàm accidentibus, de principijs generalibus, quàm de alijs dicendum erit. Repraesentationes accidentia subsequentur: nam ut prior natura substantia omnibus, ita non sine accidentibus repraesentationes. Inter substantias, corporeae priores erunt: quia sensibiles, & simplices compositis. In accidentibus autem praeponentur ea, quae solum à substantijs pendent, sunt enim simpliciora & sub stantiae similiora, tractatio autem accidentium, quae causam praebent substantijs aut accidentibus, artium operibus saepe proxima est. In repraesentationibus imagines, inde orationes, & scripta, post species disponen tur. Primum igitur de materia, deinde de forma, post de uacuo, post de anima uniuersi, ac motu elementorum. Inde de terra, aqua, aëre, igne, post de coelo, & de his quae à coelo & luce. Post ad composita reuertemur, terrarum genera, succos, metallica, metalla, lapides, aquarum genera, inde ad plantas, animalia, quae à putredine fiunt, & perfecta. Hinc ad hominis figuram, temperiem, sensus sensibiliaque, uirtutes intus latentes, intellectum, artes notas, ignotasque scientias, & quae sciuntur Daemones, inde intelligentiae, de uniuerso & Deo.","prev":{"citation":"De subtilitate 2.1-6","label":"2.1 to 2.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/2.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/2.1"},"next":{"citation":"De subtilitate 3","label":"DANI MEDICI MEDIOLANENSIS DE","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/3"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}