{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 20.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 20.1-4","ref":"20.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/20.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/20.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/20.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Item quia facit aequilibrium D cum G coextenso KL, si igitur adderetur aeque graue per totam CK adhuc faceret aequilibrium: quia BC & BK aequales sunt, & tunc esset proportio ponderis D ad pondus KL, sicut ponderis LC ad pondus CK, ex secun da proportione permutata, igitur ut longitudinis LC ad CK, quia pondus est aequaliter distributum. Sed sicut ponderis D ad pondus LK, sic D ad G, quia suppositum est G & LK aequalia esse, igitur ut LC ad CK, sic ME ad BC: quare permutando ut CK ad CB, sic LC ad MB, sed CB est dimidium CK, igitur BM est dimidium LC, quod erat demonstrandum, Quia uero CB est dimidium CK, & BM dimidium CL, sequitur ut MK sit dimidium KL, & ita est ac si suspensum esset in medio loci cui coextenditur. Vnum quodque igitur pondus iuxta Archimedem esset inaequale, ut triangulum tantum affert grauitatis, coextensum uirgulae, quantum si suspendatur ex centro in loco ubi centrum grauitatis secundum perpendiculum situm est. Hoc autem generaliter supponit, etiam si pondus non extendatur usque ad aginam, sed coextendatur gratia exempli per LF, & centrum eius sit in directo C, tunc dicit, est ac si suspenderetur in ipso E. Ex his ut in Arithmeticis docuimus colligitur ratio conficiendi stateras. Nunc solum demonstrare oportet, quomodo statera perfecta esse possit. Etsi in preciosis mercibus mercatores libra utantur. Sit igitur statera diuisa tuo modo cum pondere auxiliari, quod mobile est G, & aequiponderet G in F ipsi D, quia itaque D aequiponderat G in F, & etiam regulae KL. Ponatur enim pars D, quae facit aequilibrium cum LK, & O pars reliqua D, quae facit aequilibrium cum G. Igitur iuxta primam regulam proportio o ad G, ut FB ad BC.","prev":{"citation":"De subtilitate 39","label":"39","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/39","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/39"},"next":{"citation":"De subtilitate 20.5-7","label":"20.5 to 20.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/20.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/20.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}