{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 203","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 203","ref":"203","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/203","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/203","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/203.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":365,"text":"Sed apud nos abieti unica laus est, quòd recta maximè inter arbores assurgat, propterea in plastices pro plasmatis atque fabrili omni alio opere cunctis alijs lignis praefertur, ut quod uix in alijs nec tuto consequi arte possis, in huius arboris trunco natura optimè praestet. Sed ad thuris redeo historiam, ut Sabina Cupresso, ita Libanotis Abieti proxima est: quòd arbutus ex arboris genere sit, itaque in Apennino herbam aut potius arbustum Libanotidi simile, imò ex illius genere angustioribus folijs acri sapore uidi, quòd ita thuris odorem saporemque refert, ut non dubium sit thus non ex alio plantae genere fluere. Ergo thu ris arbor abies libanotisque eiusdem sunt generis, sed regionum qualitate & naturae robore differunt. Thus in Arabia foecunditate Soli prodit è planta, frigidiore coelo abies in arborem crescit, & lachrymam minus efficatem copiosiorem tamen emittit. Libanotis nomine thus referens, siccior abiete, non excrescit in arborem, frigidior thure lachrymam emittere nequit. Vires tamen ex his coniectari & usum transferre licet, mirarique naturae in his opera, nam eadem fermè ratio in cunctis arborum & herbarum generibus. Adnumeratur odoribus etiam lignum aspalathi, quod suaue est, ac re frigerat, non secus ac rosa uaciniaque, atque ideo inter rara. Causa quod o dor iucundus raro sit frigidus quia calore perficitur: ob idque calore uincere necesse est: ob hocque pleraque odorata quae aromata Graeci uocant calida. In santhalo autem & uacinijs, quę uiolas caeruleas uocamus, calor est in tenuiore tantum parte, reliquum totum est frigidum quod crassum est moleque superat. Sed in his obscura non est frigiditas uelut in rosis, cum hae in quibusdam odore excitent capitis dolorem, in alijs etiam sanguinem proliciant è naribus. Sed Aspalathum arbor est, quam Santhalum in India procera, quae in frigidiore coelo, arbutus est spinosa. In calidis enim ac humidis regionibus omnia proceriora, succosiora, uiuacio raque, nisi propria plantae natura obstet, adeò ut nemora etiam in occi dentali India aspalathi inueniantur. At in calidis ac siccis regionibus minores sunt plantae & sicciores, ualidae tamen: in humidis ac frigidis imbecilles succi plenae: at quae natura calidae sunt procerae amplaeque: frigidae paruae. Quamuis quaedam natura etiam frigidae, ut cicuta loco humido umbrosoque melius proueniat, uiribus etiam efficacior. Talem enim eligeMors absque de bant Chij, cuius corticae iam detracto succum aquae mixtum damnatis prolore.","prev":{"citation":"De subtilitate 200","label":"200","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/200","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/200"},"next":{"citation":"De subtilitate 202","label":"202","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/202","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/202"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}