{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 204","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 204","ref":"204","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/204","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/204","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/204.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":302,"text":"Crediderim si non certè ad omnia, ad plurima saltem id olei genus esse efficax ad quae & Balsamum uerum. Inuenisse fertur Codrus medicus Italus, qui auidus eo fuit nouarum rerum quaerendarum, ut cum esset praediues, mortuus tamen sit senex in orbis noui australi parte iuxta Pumidae portum insulasque Zorobari. Igitur ut ad historiam reuertar, arbos quae oleum istud parit Goacomax, Punicae forma & magnitudine fermè similis: sed tamen folio paulo maiore tenuioreque, cortice quasi arido, ligno quod ardet ut taeda, fructus ut uuarum racemi, rarioribus tamen & paulo maioribus acinis, uinosi coloris. Qui cum surculis aquae diu incocti, id olei genus reddunt. Sic facile oleum odorem ac uires plantae referens in his quae oleum abun de continent exprimitur. At in quibus oleum non abundat tribus modis odorem ac uires oleo exprimere solemus. Vulgatiore illo atque antiquiore Dioscoridis: in purum oleum flores quatriduo infundebantur, exponebanturque in Sole, inde expresso oleo diligentissimè tantundem florum recentium addebatur: ac rursus sub torrente Sole exponebatur, totiesque id facere licebat, donec odorem oleum combiberet, addebantur & spissamenta pro unguentis, ut ex melle tum alijs odoratis. Secundus modus expressione constat, in quibusdam absque artis auxilio, ut in Myrobalano, in alijs quae sicca sunt & sponte odorata ut Myrica nuce leui. Diuide eas in parua frusta, & triduo in cretico uino infusas siccato in umbra per biduum, inde in sartagine calefacito moderatè, inspergesque interim rosacea aqua, atque sub torculari exprimito. Sic ex aromatibus oleum licet subtrahere: at quę odorata sunt, sed olei carent substantia, ut flo res hoc exemplo reddunt: flores super amigdalas conspergito, ac sub ipsis alternaque dispone florum, & amigdalarum folia, compressaque tamdiu tene, donec florum odor euanescat, quibus abiectis pro eis alios flores suppone eadem ratione, & hoc toties repete, nam non una est ratio in omnibus, do nec amigdalae maximum contraxerint odorem, inde illas torculari subijcito. oportet autem prius cortice nudare eas, & paululum torrere.","prev":{"citation":"De subtilitate 203.5","label":"203.5","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/203.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/203.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 205","label":"205","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/205","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/205"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}