{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 209.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 209.1-4","ref":"209.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":318,"text":"Palmites eundem gustum refert: eademque substantia carnea, candida, solida: sed illius pars ima quae radici iungitur manditur solum, surculi qui palmae folia referunt can didi & ipsi, sed lignosi non apti cibo. Sapor idem qui palmae summo caudici, ideoque cum sale, pipere, oleo edi solet, differt tamen plurimum à palma palmites, ut enim palma procera est arbor & dactilos ferens, sic palmites arbutus racemos instar uuarum aedit, caetera palmae similia, Caeterum ut palmites aridis surculis sunt, ita aliae herbae pinguibus ad modum folijs, ut Aloes & Semperuiuum, & arbor Indica folio admodum grandi, non tamen adeò pingui ut Aloes sed spinosa, quòd mirum est in dorso paruis tamen spinis. Ergo ut pingues humoris multum continent, sit aculeata olera, ut sunt carduorum genera omnia urinam prouocant, quòd igneum humidum in eis necessario abundet. Sunt autem carduorum genera multa, praecipua tamen inferius docebimus. Sed cur Aloes cum amarissima sit, folia habeat pinguissima? nam Semperuiuo simillima, sed nigricantia & cubiti magnitudine ut saepe uidi. Causa est quòd cum & ipsa aculeata sit in extremitate foliorum, necesse est ut in tam copioso humido calor abundet ac siccitas quae spinas efficere possit: quamobrem cum parum prodeant comparatione magnitudinis foliorum, exustum oportet esse humidum quod intus est, succumque reddi amarissimum. Sed ad arbores reuertor raras maximè, è quibus est lignum sanctum uocatum, quod ex Indiae occidentalis insulis aduehitur, unde morbus etiam irrepsit. Et quamuis de morbi illius natura libros octo aediderimus, formam tamen hic arboris describere proposui. Nascitur in Hispana circumque iacentibus insulis noui orbis, iuglande paulo minor, cortice maculoso alternantibus uiridi ac cinereo, folio arbuti auellanaeque minore, ac ui ridiore. Flos candidus, croceus fructus, forma cuius ac magnitudo duo bus iunctis lupinis similis est, arbor adeò frequens, ut luci passim ut apud nos quercea nemora uideantur. Extrahimus ex hoc non solum sed etiam quocunque alio ligno lachrymam, quae preciosior est ipso ligno, hoc modo. Secatur lignum in frusta digiti crassitudine, exponunturque igni, inde colligitur quicquid inest lachrymae in ligno.","prev":{"citation":"De subtilitate 208","label":"208","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/208","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/208"},"next":{"citation":"De subtilitate 209.5-8","label":"209.5 to 209.8","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/209.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}