{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 220.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 220.1-4","ref":"220.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/220.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/220.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/220.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":286,"text":"Regulum seu basiliscum ferunt, uel uoce sola uel intuitu ho mines occidere, quod si ita est, infici aerem in utroque spiritu est necesse: nam simulachrum illud quod lucis auxilio mittit expers ut sit ueneni necesse est, igitur non secus ac mulieres specula uitiant dum mensibus detinentur, homines ac animalia uoce uel intuitu serpentum affici possunt. Obseruatum est serpentes anguesque & quibus uenenum adest, in trifolio non nabitare lateresse, quòd herba illis exitio sit, ut illi caeteris, ob id commodè in locis calidioribus seritur. Viperę etiam quae aquas inhabitant parum aut nihil ueneni retinent, non enim possunt esse siccae. At uenenum aut est immodica siccitas, aut cum immodica siccitate coniunctum. Itaque ut non omnes serpentes uenenosi, ita neque omnia animalia quae ueneno prae dita sunt serpunt. Nam & scorpij, & buffones, & araneae, & cancrorum genera quaedam in India occidentali, & formicarum nonnullae quamuis pedes habeant, non tamen ueneno carent, ut neque uespę, & alia multa. Sed nihil mirabilius eo aranei genere quod uocant Tarantulam, qui demorsos morte per lethargum occupat: remedium palàm est ex musica, seu quòd illa dormire prohibeantur, ut tubarum strepitu, seu quòd optimum est ad saltandum incitentur: nam saltando ueternum discutitur ac cum eo simul uenenum, quod natura frigidissimum est: nam & apud Platonem in Phaedone inducitur quies Socrati à carnifice imperata, ut cicuta illum occidere ualeat, non igitur musica, sed labore uenenum discutitur, at ad laborem incitantur uario musicae genere, uelut & pueri & amentes. Cur igitur tam paucis animalibus pedes habentibus uenenum, atque illud perexiguum natura dedit? quoniam si pedibus ualererit nimis pernitiosa essent, ob id etiam tarda & pusilla ea genuit. Aranea in India occidentali ad passeris magnitudinem crescit, quòd natura hoc animal ut dixi sit frigidum, quod etiam ex ueneni auxilio docuimus. Sed ibi ut maior est, eo minus uenenosa.","prev":{"citation":"De subtilitate 239","label":"239","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/239","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/239"},"next":{"citation":"De subtilitate 220.5-6","label":"220.5 to 220.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/220.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/220.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}