{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 224","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 224","ref":"224","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/224","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/224.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":346,"text":"Eadem ratione Cicendulae, quas Italia mittit, muscarum magnitudine exiliores tanto quanto longiores, aestiuis noctibus uolantes ac micantes, pedes habentes senos, alas duriores muscis, è crabronum enim genere sunt, uiscera candidissima, exteriore cute polita, adeoque dum uiuit splendente, ut in tenebris literas nonnunquam uelut candela ardente adiutus legerem, ex eruca in crabrones, aut quod uero similius est è crabronibus in erucas transeunt. Quandoquidem eruca maior est crabrone minusque lucet: uelut tunc senio confecta, tuncque uero simile est, oua, non cum uo lat parere. Docet nos animantium genus hoc, liquorem fieri posse qui reluceat in tenebris: fit autem putrescentibus his, quae candorem, lucem ac perspicuitatem summam habent: fieri posse non dubito: è quibus & quomodo, adhuc mihi incertum est. Cicendula majus miraculum praestat Cocoyum: animal hoc mittit Hispana noui orbis Insula, ex scarabeorum genere haud obscurè, magnitudo qualis scarabeis nostris, quos ceruinos à cornuum longitudine uocamus. Volat non minus quàm Cicendula, lucetque corpore, sed oculis multo magis, adeò ut candelam referat, sunt enim praegrandes pro corporis magnitudine atque prominentes. legitur, scribitur, Indi quoque eo solo luminis conuiuia agere solebant, adeò magnam & claram lucem in se continent, nec in hoc majus miraculum licet uel inuenire uel desiderare. Extinguitur sensim illorum marcescente uita, ut cum illa etiam lumen pereat totum, adeò uis haec uitali animae coniungitur, remanet tamen liquor ille qui resplendebat in oculis ac uentre, quo peruncti, seu quòd luminis aliquid adhuc retineat, seu quòd calore suo cutem accendat, cutem ipsam uelut prunam reddit adeò rubicundam ac splendidam. Mirabilis est & generatio Pyraustae, ut lumen Cicendulae: nam Pyraustam inter ignes Cypri qui sunt in fornacibus uiuere retulit Aristoteles. Vt etiam de uermibus rubris pilosisque in niuibus prodidit. Pyraustam uel in igne generari, & uermes in niuibus uel alibi genita in illis ducere uitam quod uerisimilius est credere oportet, quoniam ignis & summum frigus nihil possunt generare. Ex recrementis igitur in imo ignis & niuium generantur, Vtque uermes sunt calidissimi & ob id frigoris tanti patientes, ita pyrausta frigidissima. E putredine igitur humidi solidissimi metallorum generatur Pyrausta, in ignis uicina parte, ut non corrumpatur humidum ab igne, nec procul nata cum adulta fuerit ignis sit impatiens.","prev":{"citation":"De subtilitate 223-3","label":"223","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/223-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/223-3"},"next":{"citation":"De subtilitate 225","label":"225","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/225"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}