{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 225","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 225","ref":"225","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/225","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/225","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/225.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":380,"text":"Notissima quoque apud eundem & Ciceronem Ephemeri historia, quòd animal quaternis pedibus totidem alis nascitur apud Hippanin Bosphori fluuium: uitam à mane ad uesperam unde illi inditum nomen est ducens. Mane puer, meridie iuuenis, senex uesperi, occidente sole commoritur. Vt multo plus laboris ac temporis ad generationem quàm ad uitae usum natura impendisse uideatur. Demirari itaque tantam conditricis solicitudinem licet: & in tam breuis uitae animali, tot instrumenta, tot facultates. Videt, audit, uolat, ambulat. Culicem armauit in nostram iniuriam: animal exiguum & frequens, adeò ut uix iuxta aquas commodè liceat habitare. Robusta promuscide, ut natura Elephantem meditari dum hoc generat animal uideatur, terebrat non humanam tantum carnem, sed & equorum pellem hauriens sanguinem acri dolore, denique bombo egregio somnos disturbat aestiuis noctibus, ut nihil sit odiosius. Nec obiter ferit ut muscae quae passim om nes impetunt, sed deligit quos feriat, nam solum sanguine dulci gaudet. Inuisa est musca, sed reticulis è filo arcetur: timet enim alas implicare atque id experimento satis constat. Quae ratio etiam in culicibus arcendis obseruanda erit. Formicarum genus & ipsum cum senescit alatum efficitur. Vt uerò apes regnum, ita formicae popularem statum custodiunt. Crescunt quae dam admodum in calidis regionibus adeò, ut Rasis referat in Suside inclyta urbe Persidis regionis, fuisse nutritam formicam publice, siquidem in foro Auiano, quae singulis diebus libram carnis ederet: Aliae uerò in Isthmo Sur & Nort occidentalis Indiae casulas adeò duras efficiunt apum similitudine, ut uix securibus tandem rumpi queant, atque sic arboribus perniciem afferunt. Inter blattarum genera, quae alis carent, frumentaceae pręstant, quae si inter furfures nutriantur, mirum dictu in quantam excrescant multitudinem. Vt ex decem in trecentas paucorum dierum interuallo. Aluntur ad nutriendos melanocephalos philomenasque, nec est illis hyeme cibus salubrior, tonsoribus plerisque hanc curam habentibus: urgant enim & calefaciant animalia tenui uitae fomite praedita. Animalium minima etiam ex hoc genere sunt cognitorum Aristoteli Acaris, qui in cera nascitur, nunc India occidentalis nouum aliud geuns mittit Garapatem, contrito sale tenuius. Sed & è pulicum genere Niguam pestem quandam atrocem. Minus est multo pulice hoc animal, quod haerens homini adeò lancinat, dum nec uideri potest nec prehendi, ut pedes quibusdam alijs etiam manus excidant, inuentum auxilium si locus oleo perungatur nouaculaque radatur. Proprium uidetur esse animalibus è putredine genitis quòd insecta sint Ephemerum. Culex. Muscae omnes feriunt, culices non. Culices & mu scas quomodo prohibeamus Formicarum genera mira. Blattae.","prev":{"citation":"De subtilitate 224","label":"224","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/224","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/224"},"next":{"citation":"De subtilitate 226","label":"226","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/226","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/226"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}