{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 228","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 228","ref":"228","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/228","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/228","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/228.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":395,"text":"Cumque caetera ossa extendi nequeant, ne pinguedine propria obruatur animal totum humorem in caudam transmittit, fitque carne & pinguedine immensa extensis etiam ossibus ac neruis non parum, quae humida natura uelut & pisces semper incremento apta sunt. Sed Verueces cun nonne illud etiam dignum admiratione, quòd ueruecibus quibusdam quatuor corni quatuor sint cornua, quorum? aliquos mihi uidere contingit: sed minore bus. miraculo quàm referat Aristoteles, uisam capram in crure cornu habentem. accidit hoc errore proculdubio naturae & materiae ad cornua generanda aptae multitudine, at in his quòd caput esset imbecille, maluit natura diuidere onus, quàm molestè grauare ueruecem. Oues tuentur canes, qui pluribus generationibus transeunt in agreCanes in lupos, & lupi in stes: primò canes, inde in lupos, sicut & lupi cicures post multas generatio canes. nes in canes transeunt. Vnde lycisca è lupo caneque, nec obstat uocis uaLycisca. rietas, quandoquidem in occidentali India in Hispana insula canes ex to Canes muti. to muti sint, quanto magis ululare possunt, cum etiam aliqui canes domestici ululent, tametsi inter ostenta habeatur. Miscetur canis uulpi & tigridi communibus filijs, qui utriusque referunt formam. Nam cum tempora gestationis uteri conuenerint misceri possunt, ut in arboribus dictum est, & cibus communis extiterit. Alopeca è cane ac uulpe, quem uidi masculus erat & mutus, nescio an tales sint omnes. Hoc animal ingeniosissi mum uidetur natura homini consulto copulasse: quòd semper natura similia similibus nectere nitatur, & morum similitudo pariat ac retineat amicitiam. Grauis enim esset canis homini ni adeò solers natura esset, amatur ob diligentiam & ingenium quibus placet. Ferocissimi & robuCanes acerstissimi maximique sunt in Corsica insula, tum ob aerem, humido enim cre rimi. scunt quę natura sunt sicca, tum ob exercitationem & educationem. Caput habent maximum corporis comparatione, quod etiam magnum est. Cibus, pugna, aer, educatio, natura illos immutant, adeò ut specie differre uideantur. Docentur odisse genera quaedam hominum ut quonCanis mirabidam Rhodi Turcas, Bezerillus Indos. Hic erat canis qui homines Indos lis sensus. ab Hispanis discernebat, authore Gonzalo Fernando Ouiedo. Humanis carnibus maximè efferantur, & sensum supra naturam acuunt. Vt ille doctus esset, uolentes ducere, nolentes lacerare, prostratis parcere. Quod illi in Dei uoluntatem & indulgentiam transferunt, ego uel cibo humanae carnis tribuo, uel usui, uel potius daemonum auxilio. Neque enim placere Deo tantam crudelitatem mihi persuaserim. Hic uocem pugnantium retrahentiumque intelligebat, doctus & digito uel nomine demonstratos aggredi, lacerare, trahere. Nascere animalia hominum moribus similia in singulis fermè regionibus edocet in Lithuania Rosomacha, animal quantitate canis, facie felis Rosomacha. dorso & cauda uulpis.","prev":{"citation":"De subtilitate 227-2","label":"LIDER ELCIM S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/227-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/227-2"},"next":{"citation":"De subtilitate 229","label":"LIDER ELCIM S","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/229","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/229"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}