{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 23","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 23","ref":"23","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/23","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/23","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/23.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":278,"text":"Perdiscere autem primum oportet, quot & quaenam sint. Aristoteles quatuor existimat, Terram, Aquam, Aerem, atque ignem. Primum enim quatuor qualitates primae sunt. Hae solae non constituunt elementum, quia uim non haberent agendi ac patiendi, nec plusquam duae simul, quin contraria simul sint. Nam calidi, frigidi, sicci atque humidi, si tria quomodolibet acceperis, contraria accipere necesse est. Sed nec calidum cum frigido, nec siccum cum humido iungi potest. Igitur binis iunctis qualitatibus neque contrarijs, simul tantum quatuor hent coniugationes, quae quatuor elementa constituent. Inter imum etiam locum atque supremum simpliciter duo loca intercidere necesse est, imum non exquisitè atque supremum: atque eo totidem simplicia corpora. Videmus etiam, & si quid probabilia argumenta faciunt, in mixtis ipsis quatuor elementa: nam de terra, aere & aqua, nemo dubitare potest ob magnitudinem, & maximas moles, ut mare aqua rum, aeris & terrae in uniuerso: ignis uerò incrementa, & potentiam, ac simplicitatem, cuius etiam fons in Lunae concauo esse creditur. Plures etiam existimant in destillationibus haec quatuor uideri, & humores totidem in animalibus sensus depraehendit. Quin etiam multi arbitrantur ob hoc Cometes fieri, quòd sub coelo ab ignis elemento uapores accendantur. Sed certè sub coelo Lunae nullus est ignis. Nam cum coelum purissima res sit, non decuit sub omnis qualitatis experte re, ardentissimam ac aestuosissimam collocasse. Natura enim semper extrema medijs iungit. Inter carnem enim & os membranam: inter os & ligamenta chartilagines: inter os & cerebrum, quòd carne cerebrum esset mollius duplicem membranam ac duriorem ossi propinquiorem collocauit. Nec motus uelocitas caloris aut causa aut argumentum esse potest. Nanque ea quae constant & si motu accendantur ut lapides, plumbum & animalia, quae tamen dissipantur, quo celerius mouentur eo fiunt frigidiora, ut aqua & aer, Venti enim ualidi omnes frigidi, & flumina celeriter fluentia frigidissimas habent aquas.","prev":{"citation":"De subtilitate 22","label":"CITATI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/22","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/22"},"next":{"citation":"De subtilitate 24.1-4","label":"24.1 to 24.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/24.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/24.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}