{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 244","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 244","ref":"244","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/244","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/244","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/244.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":400,"text":"Decretum erat aues facere quae uolarent, aeremque hunc decorarent, (nam hoc de auibus pro caeterorum etiam animalium ratione exemplum sumptum sit) ob id capite leuissimo illas esse oportuit: quam ob rem inter cuncta animantia aues minimo capite sunt, & quae magnum inter aues habent, tenue os, ac cerebro inane sortiuntur, alasque magnas. Ad capitis paruitatem duo sequebantur detrimenta: alterum ut stolidae essent, alterum ut dentibus carerent. nam rostrum paruum capiti paruo necessarium fuit, dentesque ob id nulli usui, tum quòd robur non esse illis poterat, tum quia rostri & oris paruitas masticationem impedie bat, primum incommodum caliditate & siccitate temperamenti sustulit. Quod etiam profuit ad pennarum generationem, & totius corporis leuitatem. Inde ut siccum esset totum corpus paruo potu satiari uoluit: atque ea causa etiam carere uesica. Sed dentium detrimento substituit alterum uentriculum, ut dura in illo sensim concoquerentur. cum enim dura non possent comminui, tempore indigebant longiore & solidiore, arctioreque uentriculo, in quo paruus poterat contineri cibus, qui corpori haud suffecisset. Igitur alterum substitui necesse fuit, in quo & ex dimidio concoqueretur: & quantum satis esset cibi posset contineri. Pedes etiam paruos fecit, quòd inutile esset hoc pondus ad uolatum, & aciem uidendi acutam, quòd procul uidere ex altoque conspicere illis opus esset. Quòd si aues aliquae à norma aberrant, non tamen usum perfectum assequuntur, nam Diomedeas dentes habere quidam uolunt, atque talia potius ad uarietatem quàm ad usum sunt necessaria. Vespertilio dentes habet sed plumis caret, totęque alae ac corpus cartilaginea sunt. Verum cum deciderit uix exsurgere ad uolandum potest. Aues omnes cicures natura fermè, & maximè quae carne haud uescun tur. Nam in orbe nouo, cum primum naues ad incultas insulas se applicuissent, multae aues tum maximè è columborum genere manu capi se permittebant. nec aues metuunt hominum societatem nisi exemplo edocte. Vnde eremitae non pauci cicures habuerunt ex genere earum quae agrestes sunt, uelut passeres atque coruos. Sed auibus relictis ad animal quod sub terra habitat transeamus, alte rius generis, quod Talpam uocant. Cinerei coloris est, muri simile forma & magnitudine, nisi quòd oculis caret. nam cui usui oculi profuturi erant sub terra perpetuò habitanti? adeò uerò odit aerem, utsi cogatur in lucem egredi, breuissimo temporis spacio exanimetur. Dissidet & cauda, quorsum enim sub terra effingere tam longam caudam habitanti? eadem ratione & crura habet breuissima & ungues acutissimos. unde crurum breuitas necessaria per angusta penetranti, & unguium acuitas ut terram commodè perfodere possit: adeò autem hoc opus celeriter & amplè explet, ut qui uiderint primò defossam talpa humum multum admirentur.","prev":{"citation":"De subtilitate 243","label":"243","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/243","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/243"},"next":{"citation":"De subtilitate 245.1-4","label":"245.1 to 245.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/245.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/245.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}