{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 247-3","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 247-3","ref":"247-3","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247-3","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247-3","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247-3.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":159,"text":"cum aliae animalium formae creari potuissent quae mansissent, uelut lupi cum cornibus, & canes unguibus acutis. Deinde quia naturam pro nephas uult casu omnia condidisse. Ergo duorum alterum necessarium mihi uidetur, uel quòd formae uiuentium numero quorundam & uiribus syderum constituantur: uel quòd perpetuò uarientur temporum successu: indicio est diuersitas illorum in regionibus alijs atque alijs ut supra demonstratum est, nec non in temporibus. Has non omnes singularium contemplatione habita propter hominem aut propter alia animantia facta esse constat, cum multae talpae sibi uiuant & moriantur. Neque maioris partis, sed solius speciei, si modo propter alia facta uideantur. Ergo species rerum ipsae, aut propter se factae sunt, aut propter hominem: tot autem genera serpentum quae homini exitio sunt, propter hominem facta dicere, insanientis prorsus est, tum uenena mortifera. Quid igitur? plures fuere artifices, & unusquisque commodo prospexit sui opificij. Qui igitur hominem fecit, ita fabricauit, quòd esset sapientissimus, ut omnibus alijs com modè uti posset: aut saltem uitare quae usui esse non poterant.","prev":{"citation":"De subtilitate 247-2","label":"247","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/247-2"},"next":{"citation":"De subtilitate 248","label":"248","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/248","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/248"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}