{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 255","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 255","ref":"255","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/255","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/255","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/255.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":369,"text":"Si quis obijciat Bizantium seu Constantinopolim, tametsi cum his quae LX. atque amplius habent passuum M. in ambitu conferri minimè debeat, causa tamen imperium est. Tertia discriminis ratio ex lingua est: nec est aliud in quo plus homo ab homine differat, cum cętera animalia hijsdem uocibus eosdem different affectus. Solus homo ab homine non plus intelligitur quàm à leone hirundo. Quot uerò sunt discrimina linguarum? explicare nume ro uix queam. Sunt tamen sex simplicia genera: ab ore, & hi quasi sibillant, à lingua intra dentes, à lingua exerta, tum haec duplex, ut in labijs, & in palato: à gutture, & à pectore. In uniuersum lingua quatuor modis simplicibus sermonem ędit, acuta, reflexa, superius, inferius, & libera: libera lingua est Rhomana. Fiunt autem modi compositi quinquaginta sex, quibus additis sex simplicibus, erunt ex prolationis differentia sexaginta duo linguarum genera. Sed haec uariantur singula pro nominum ratione ut homo latinè, ἄνθρωπος graecè, umbi Hispanicè, etiam si nulla esset in prolatione uarietas. Quaedam etiam est differentia in prolationibus, nam uel idem uerbum subijcitur pluribus prolationum generibus, aut quędam hijs quaedam alijs: quis igitur infinita genera linguarum esse non nouerit? Sunt autem ex his quae non facilè nomina iungunt, ut Rhomana & Hispana, Quędam mira foelicitate utuntur compositis nominibus, ut Graeca atque Germanica. Vitimum erat discrimen à moribus, ut sint qui homines edant, quorum genus adhuc in nouo orbe apud Hispanam insulam perseuerat. Ne cesse est autem hos homines feros esse, atque eandem habere rationem qua lupi ad iumenta. Initium ex odio fuit: inde sapore allecti cum nephanda omnia suis incrementis augeantur apud homines, in usum uindicta transijt. Sunt & praeter haec discrimina naturalia sexus, aetatis ac temperamen ti: adeò ut plus homo ab homine differat quàm à lupo capra. Differunt igitur primum magnitudine, et qui sunt immensi gigantes uocantur, qui parui pigmei seu pumiliones. Fuisse gigantes cum multa testentur monumenta, id tamen in primis argumento esse debet, quod claudij Caesaris temporibus Gab bara nomine Arabs fuit longitudine nouem pedum ac totidem unciarum, quae si in nostram redigatur mensuram, implet septem brachia et quartam partem cum sextadecima. Minus mirum uideri possit nostra aetate, cum insula gigantum in nouo orbe inuenta sit. Nec scio tamen an is, quem Caesar Italiae non parua cum admiratione ostendit, ex illa insula esset oriundus.","prev":{"citation":"De subtilitate 254","label":"254","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/254","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/254"},"next":{"citation":"De subtilitate 256","label":"256","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/256","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/256"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}