{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 263-2","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 263-2","ref":"263-2","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/263-2","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/263-2","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/263-2.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":377,"text":"Sed & testium auulsio, praeter id quòd uenerem aufert, caluitium prohibet, et barbam nasci, contrarios fermè affectus producendo: tuetur & hominem Ad casum pià podagra. Si autem caluitium aut casus capillorum pilorumue alia ratio lorum. ne contingat, oleum tartari optimè medetur, & cadentes restituit, & qui non nati sunt nasci facit. Itaque nihil sine ratione à natura factum est, cum calor sit ille qui pilos euocat, hoc uerò oleum tenuissimum est, calidum non parum. Sed & ob calorem & humorem graue futurum erat humanum corpus, & ob id carere alis necesse fuit, cum uolare non potuisset, quatuor igitur Cur homo mapedibus erat opus, sed pronus fuisset capite, ut igitur geminis tantum ximos habeat pedes. staret pedibus & erectus & sine auxilio, maximis ac longissimis pedibus opus fuit. Ideoque nullum animal maiores homine pedes habet: eadem ratio & reliquorum. Sed cum de his Galenus abunde scripserit in libris de usu partium, non est cur repetam quae ab illo bene dicta sunt. Illud solum animaduertere decet, adeò subtiliter elaboratas esse hominis partes, ut si dentes superiores paululum intus flectantur celerrimè cadant, si extra Dentium ratio. celeriter sed non adeò, nam loquendo edendoque, cum non rectè sibi inuicem occurrant mutuo se debilitant, atque inde cadunt. Ita contigit M. AnM. Antonij Maioragij catonio Maioragio amico nostro uiro certè eruditissimo & disertissimo. sus. Nascuntur in senecta etiam dentes, seriusque quàm quis existimet: sed pro miraculis non pro regula talia habenda sunt. Vidi enim lanuae Antonium Benzum ex oppido portus Mauricij, annum agentem xxxiiij. pallidum Vir lac copio barba rara, pingui habitu, è cuius mamillis lactis tantum profluebat, ut sum aedens. infantem fermè lactare potuisset, nec solum effluebat, sed impulsu fereba tur. Miles hic erat, & non leuia tota uita passus incommoda. Os capitis cur Sed ut ad hominis reuertar compositionem: os capitis è pluribus frustis è pluribus fru constare necesse fuit, ut tutius esset, nam parte fracta non est necesse totum sus. uitiari, ut uenae arteriaeque ingredi commodius possent, egredique excremen ta fuliginosa. Suturis tenuissimis partes eius iunxit, ut firmius contineren Capitis suturae quatuor causis tur, ut calor cerebri non euanesceret, ut frigori aditus minus pateret, ut tenuißimae. firmius membranae illis hęrerent: & quanquam suturae tenues essent, osse Ossa capitis tamen non parum crassa sunt. Si tamen praeter modum ossa capitis crassa crassa & dura fuerint, indociles, & parum à feris abhorrentes ac obliuiosos ostendunt, quid significent.","prev":{"citation":"De subtilitate 262.5-7","label":"262.5 to 262.7","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/262.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/262.5"},"next":{"citation":"De subtilitate 264.1-4","label":"264.1 to 264.4","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/264.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/264.1"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}