{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 27.1-4","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 27.1-4","ref":"27.1","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/27.1","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/27.1","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/27.1.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":321,"text":"Nam uniuersa acris moles, ut ex igneis apparitionibus constat, motu coeli in uiginti quatuor ho ris circumfertur, quod etiam admittit ipse Aristoteles, uniuersam aeris machinam hanc frigidam esse, aut temperatam, quae si non sit aer? alius nobis quaerendus aer, forsan supra coelum, aut in imo terrae? Quare satis Elementorum naturae & nuconstat aerem hunc totum qui circumfertur temperatum esse natura, termerus. ram siccam uel multum frigidam, aquam frigidam & humentem, atque haec omnia calore Solis ac syderum omnium reliquorum bene temperari. Tria igitur sunt elementa, sed ut ad institutum reuertar, elementum non uoco, quod uel siccissimum sit aut calidissimum: quandoquidem ut dixi uix praeter aquam quae frigida, nec multum tamen uidetur ullum aliud potentem habere qualitatem cernas. Sed illud elementum nunc dico, quod nec pabulo indiget, nec sponte Ignem hunc non esse elementum. corrumpitur, nec uagatur, sed certam tenet sedem, maximam habens mo lem, eamque secundum naturam, ac ad generationem paratum est. Cunque nullum horum igni conueniat, hunc elementum haud quaquam appellabimus. Mouetur autem hic impotens uiuere absque alimento, aeremque pro- Flamma quid sit. ximum adurit: hicque ardens flamma uocatur. Est enim flamma nihil aliud Cur flamma quàm aer accensus. Haec autem perpetuo mouetur, nec unquam quiescit. nunquam quiescat. Ignis quomon Ignis enim substantia cum tenuissima sit, & quòd subiectum est illi sempe urat. urat, perpetuo etiam mouetur. Ob subtilitatem igitur per angustissima foramina ingreditur, ob motum uero diuidit ac scindit, discisa calore imFlamma non menso urit ac in propriam conuertit substantiam. Ergo flamma non eaeadem manet. dem unquam manet, sed perpetua generatione altera alteri succedit, & ob id moueri eam semper uideri necessarium est. Nam quae genita iam est, aeris proximam partem inuadit, humidumque eius depascitur, & moCur flamma pleriendo aliam nouam excitat flammam. Cum igitur humidum quod prius runque ascendat. erat in flammam uertitur, aucta ex hac mutatione in immensum quantitate, nec possit quod illi subiectum est pabulum ob duriciem pellere, necessario in superiorem partem uehementer ascendit, & quae iam supra ipsam erat accensa impellit.","prev":{"citation":"De subtilitate 26","label":"CITATI","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/26","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/26"},"next":{"citation":"De subtilitate 27.5-6","label":"27.5 to 27.6","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/27.5","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/27.5"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}