{"kind":"section","lang":"la","language":"Latin","title":"De subtilitate 273","citation":"Girolamo Cardano, De subtilitate 273","ref":"273","level":null,"urn":null,"url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/273","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/273","markdown":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/273.md","author":{"name":"Girolamo Cardano","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano"},"work":{"title":"De subtilitate","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate","urn":null},"verse":false,"words":355,"text":"LIBER XIII. De sensibus sensibilibusque ac uoluptate. AM sensus sunt salutis nostrae gratia. Ea uerò quae nos Demonstratio bis occurrunt, aut proxima sunt, aut remota. Quae autem pro quo non sint nisi xima, uel exterius occurrunt, horumque gratia sensus, ta quinque sensus. ictus est constitutus: uel intus assumuntur, & ea cum non nisi uolentibus nobis intus assumantur, olfactu explorare satis est. Ea uerò quae non tanguntur occurrunt autem, ut fugere possemus cum directè obuiant uisu praeuidentur: cum autem ex obliquo, acrem mouere coguntur, atque strepitum facere, cui auditus praeficitur. Manifestum est igitur, quòd quinque sensibus opus nobis & animalibus perfectioribus erat: sextum autem si natura constituisset, nulli usui futurum. Itaque tantum erunt quinque sensus. Tentauit & hoc Aristoteles demonstrare, sed communibus assumptionibus usus est. At communia omnibus sensiCommunia sensi bilia & ipsa bilia & ipsa sunt quinque: magnitudo, numerus, motus, quies, & forma quinque. Haec omnia solus uisus perfectè assequitur quòd illis indigeret in luce: tactus minus perfecte quòd ei opus sit solum haec distinguere in tenebris dum oculis non ualemus, nam dum oculis ualemus sufficit tactui Sensus tactus propria cognoscat sensibilia. Sunt autem, calidum, frigidum, humidum, obiecta. siccum, graue, leue, molle, durum, lentum, friabile, lene, asperum. Nobilissimus autem uisus inter omnia quae exterius comprehendunt: Oculus sex causis praestan Quòd procul magis, quòd plura, quòd exquisitius, quòd celerius, quòd tior alijs sensisub pluribus differentijs, quòd diuinius. Procul cognoscere quis dubita bus. cum stellas assequitur: plura uerò quòd nihil luce aut colore certo careat, quae ambo oculi sunt obiecta prima. exquisitissimè etiam, nam nullus sensus adeo minutas rerum differentias comprehendit ut ille. celerrimè ut cum solus illico, nam auris soni aduentum expectat, & odoratus respiratione indiget. Differentias plures agnoscit colorum & omnia ut dixi communia sensibilia uel solus uel maximè cum ad tactum confertur: diuinius ut qui solus nihil afficiatur sentiendo nec laboret, solusque in tellectui inter sensus simillimus existat. Itaque nihil mirum est si natura nos Cur in tenead timorem compulit in tenebris, ut pote optimo duce destitutos. Ergo bris timeamus. non nigredo, non obscuritas tenebrarum nos ad timendum impellit, sed quòd oculi auxilio carentes, imbecilles & omni iniuriae expositi uideamur. min Cur palpebrae Oculi sensum esse tenuißim Visus in aque Cur qui bene","prev":{"citation":"De subtilitate 272","label":"272","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/272","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/272"},"next":{"citation":"De subtilitate 274","label":"LIBER XIII","url":"https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/274","api":"https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/girolamo-cardano/de-subtilitate/274"},"credit":{"text":"Girolamo Cardano, De subtilitate. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.","license":"CC BY 4.0","licenseUrl":"https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/","source":"https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/De_subtilitate","quality":"ocr"}}